EN | ES |

350

350


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Č. 39: 1. října 1420. 25

Commissio propria domini regis. Nos Sigismundus, dei gracia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex, memorie cummendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos matura deliberacione prehabita et ex certa sciencia nostre maiestatis omnia bona monasterii de Corona ubilibet in dicto regno nostro Bohemie habita, videlicet municiones, opida et villas simul cum censibus et proventibus iustis et legittimis neenon universis utilitatibus, scilicet terris arabilibus cultis et incultis, silvis, pratis, nemoribus, campis, pascuis, aquis, piscinis aquarumque decursibus, molendinis molendinorumque locis et generaliter cunctis utilitatum integritatibus, quovis nominis vocabolo^ vocitatis, ad eadem bona de iure Spectantibus, pro tribus milibus sexagenis grossorum Bohemicalium, quibus fideli nostro strennuo ac nobili Ulrico de Rosenbergh racione expensarum suarum, per ipsum ad stipendiarios et familiares suos in serviciis nostris regalibus in extir- pacione Wycleffistarum, heretice pravitatis fautorum, procedente expositarum, posita et calculata cum eodem raciocinacione, nostram comperimus sibi debitorie obligari maiestatem, pignori duximus obligandum, ymmo obligamus et inpignoramus per presentes, per eundem Ulricum de Rosonbergh^ et suos heredes tenendum, possi- dendum ac cum pleno dominio, nichil inde excipientes, utifruendum tam diu, donec sibi aut suis heredibus per nos aut successores nostros reges utputa Bohemie vel alios, quorum interest seu intererit, dicta tria milia sexagenarum grossorum fuerint integraliter persolute* tali condicione interiecta, ut idem Ulricus de Rosonbergh"^ et sui successores abbati de dicta Corona pro tempore constituto et fratribus claustra- libus loci eiusdem victum et amictum et alia necessaria aministrare populosque et villanos in bonis ad dictum monasterium pertinentibus commorantes in antiquis eorum consuetudinibus et libertatibus, quibus ipsi actenus usi fuerunt et gavisi, irrefragabiliter conservare ac tenere. Et quamprimo eidem Ulrico de Rosonbergh® vel suis heredibus dicte^ tria milia sexagene/ grossorum per nos vel nostros succes- sores predictos vel alios, quorum interest seu intererit, fuerint persolute^ in conti- nenti, sine difficultate et aliquali litigionari processu dieta bona eidem monasterio de Corona remittere et resignare debeat et teneatur. Et quis vel qui cum eiusdem Ulrici de Rosonbergh^ voluntate presentes litteras habuerit seu habuerint, illi vel illis ius competit omnium premissorum. Harum nostrarum, quibus sigillum nostrum appensum est, testimonio litterarum mediante. Datum in civitate nostra Czasla- viensi feria tercia proxima post festum beati Mychaelis archangeli, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo quarto, Romanorum undecimo, Bohemie vero primo. Na perg. prouzcich privésena mensi petet kr. Zikmunda. Na rubu souč. písmem: No 2. List na III* kop na Corunské zboZie. Novejść regesty.

a) tak or. b) tak or. c) tak or. d) tak or., správně persoluta. e) tak or., správně dicta. f) tak or., správné sexagenarum.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile