Č. 39: 1. října 1420. 25
Commissio propria domini regis.
Nos Sigismundus, dei gracia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie,
Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex, memorie cummendamus“ tenore presencium
significantes quibus expedit universis, quod nos matura deliberacione prehabita et
ex certa sciencia nostre maiestatis omnia bona monasterii de Corona ubilibet in
dicto regno nostro Bohemie habita, videlicet municiones, opida et villas simul cum
censibus et proventibus iustis et legittimis neenon universis utilitatibus, scilicet terris
arabilibus cultis et incultis, silvis, pratis, nemoribus, campis, pascuis, aquis, piscinis
aquarumque decursibus, molendinis molendinorumque locis et generaliter cunctis
utilitatum integritatibus, quovis nominis vocabolo^ vocitatis, ad eadem bona de iure
Spectantibus, pro tribus milibus sexagenis grossorum Bohemicalium, quibus fideli
nostro strennuo ac nobili Ulrico de Rosenbergh racione expensarum suarum, per
ipsum ad stipendiarios et familiares suos in serviciis nostris regalibus in extir-
pacione Wycleffistarum, heretice pravitatis fautorum, procedente expositarum, posita
et calculata cum eodem raciocinacione, nostram comperimus sibi debitorie obligari
maiestatem, pignori duximus obligandum, ymmo obligamus et inpignoramus per
presentes, per eundem Ulricum de Rosonbergh^ et suos heredes tenendum, possi-
dendum ac cum pleno dominio, nichil inde excipientes, utifruendum tam diu, donec
sibi aut suis heredibus per nos aut successores nostros reges utputa Bohemie vel
alios, quorum interest seu intererit, dicta tria milia sexagenarum grossorum fuerint
integraliter persolute* tali condicione interiecta, ut idem Ulricus de Rosonbergh"^ et
sui successores abbati de dicta Corona pro tempore constituto et fratribus claustra-
libus loci eiusdem victum et amictum et alia necessaria aministrare populosque et
villanos in bonis ad dictum monasterium pertinentibus commorantes in antiquis
eorum consuetudinibus et libertatibus, quibus ipsi actenus usi fuerunt et gavisi,
irrefragabiliter conservare ac tenere. Et quamprimo eidem Ulrico de Rosonbergh®
vel suis heredibus dicte^ tria milia sexagene/ grossorum per nos vel nostros succes-
sores predictos vel alios, quorum interest seu intererit, fuerint persolute^ in conti-
nenti, sine difficultate et aliquali litigionari processu dieta bona eidem monasterio
de Corona remittere et resignare debeat et teneatur. Et quis vel qui cum eiusdem
Ulrici de Rosonbergh^ voluntate presentes litteras habuerit seu habuerint, illi vel
illis ius competit omnium premissorum. Harum nostrarum, quibus sigillum nostrum
appensum est, testimonio litterarum mediante. Datum in civitate nostra Czasla-
viensi feria tercia proxima post festum beati Mychaelis archangeli, anno Domini
millesimo quadringentesimo vigesimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc.
tricesimo quarto, Romanorum undecimo, Bohemie vero primo.
Na perg. prouzcich privésena mensi petet kr. Zikmunda. Na rubu souč. písmem: No 2. List
na III* kop na Corunské zboZie. Novejść regesty.
a) tak or. b) tak or. c) tak or. d) tak or., správně persoluta. e) tak or., správně
dicta. f) tak or., správné sexagenarum.