Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Sed iam secundo ex litteris vestris intellexi, nec facile posse fieri, quod
speraveram. Mea enim infirmitas tanta est, ut vobis non sufficiat occurrere,
vos autem tam debilitas corporis quam varie cause hinc inde concurrentes
impediunt, ne ad nos facile transire valeatis. Sed quia licet caro infirma
sit, spiritum tamen vestrum ad omia bona promptum esse cognosco, quan-
tum paternitatem vestram solicitare audeo, suppliciter et instanter rogo, ut
si ante non potestis, saltem circa tempus proximi colloquii nos visitare
nullatenus omittatis. Quia enim tam vestra quam mea infirmitas tempus
resolutionis nostre proximum esse certissime clamat, consolatorium mihi
videtur et utile, ut si usque ad predictum tempus vita nobis comes fuerit,
tam patres ordinis quam nos invicem hac una saltem vice visitemus. Poterit
enim fortasse ex mutua collatione tam nobis quam vobis gratia dei aspi-
rante aliquid spiritualis consolationis accrescere. Ceterum de fratre Ruodolfo,
super quo placuit vobis meam parvitatem consulere, scio vos melius scire,
quod loquitur, ineptum esse ac frivolum. Priorem enim habitum, quem per
manus patris sui sua voluntate suscepit, postea eodem patre suadente et
iniungente sua sponte mutavit. Premonstratensem ordinem cum habitu eius-
dem ordinis suscepit et per plures annos iam tenuit. A quo velle recedere,
nichil est aliud, quam proprium votum et obedientiam iniunctam deserere.
Cuius vesanie particeps essetis, si in hoc ei assensum preberetis.
2.
Pozvání Godšalka, opata želivského, na Steinfeld. !)
Godescalcho, dilecto amico ac venerabili abbati, frater U. fraternam
in Christo dilectionem. Jam secundo in litteris vestris mihi mandastis, meam
vos desiderare presentiam. Quam si vere desiderans, facite, ut in hoc tam
meum quam vestrum desiderium impleatur. In vobis enim non in me est
facultas huius rei. Mea?) enim infirmitas tanta est, ut ad vos transire non
valeam, vestre autem iuventuti facile est, ad nos venire. Quapropter dilec-
tionem vestram instanter moneo ac rogo, ut si ante non potestis, saltem
circa tempus proximi colloquii nos visitare nullatenus omittatis, ut de plu-
ribus tam vobis quam nobis necessariis secretius conferre valeamus.
3.
Oldřich, probošt steinfeldský, žádá Daniele I., biskupa pražského,
o pfízeh k fádu prémonstrátskému. ?)
Danieli, dilecto domino ac vere reverendo pontifici, frater U. si quid
valeat peccatoris oratio. Novit sublimitas vestra, quanto humane consola-
1) Roth, I. c. Nr. 10. (str. 265.—266.).
*) V kodexu chybné: meam.
*) Roth, 1. c. Nr. 11. (str. 266.—267.). Otisténo (6% у »Neues Archiv der Gesell-
schaft für áltere deutsche Geschichtskunde«, sv. XXI, str. 560.