EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

220 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

stolis apostolorum, ad patrem domini nostri lesu Christi retulerint; si personaliter, cur posterioribus annis ecclesia absque autoritate alias precandi formas invexit?

Haec, ut verum fatear, acie iudicii iam tum valde languida summopere me perturbabant, tum quia magno erant oranti impedimento (urgebat enim monstrum istud perfectissimam intelligentiam, nec quidquam ambigua mente in conspectu Dei esse producendum affirmabat), tum quia inde evincere nitebatur, ideo me in has tenebras detrusum, ut clarius appareret, immerito me et inepte patris nomen in compellando Deo usurpare, si quidem Deus, quibus pater esset. iisdem etiam patrem se esse re ipsa declararet.

Descendit inde ad exagitandam invocationem Spiritus sancti (nam quae ad filium Dei instituebatur, cum eximio ipsius beneficio non magnopere oppugnabat), sed hanc omnibus modis sibi proposuerat invertendam. Si, inquiebat, Spiritus sanctus non est Deus, manifeste patet non esse invocandum; si Deus est, nec tamen erit invocandus, cum Deus praeceptis suis coli velit, non opinionibus hominum. At ubi ullum. de peculiari Spiritus sancti invocatione praeceptum, ubi exemplum scriptura- rum? Ni traditioni eeclesiae sine autoritate verbi divini subscribendum est, egregium tuendis absurditatibus pontificis aditum patefieri; si soli verbo insistendum, deficere testimonia. Nec admittebat ultimum secundae ad Corinthios epistolae versiculum, quem argumenti loco tuendae sententiae meae producebam. Inquiebat enin. si in. illo forma orandi praescriberetur fidelibus, infinitos citari posse e scripturis locos, quibus simili modo bracchium et manus et robur et gratia et eius generis alia attributa Dei invocanda esse probari posset.

Haec dum refero, non ita accipi velim, acsi nude et obiter et cursim pro- posita ad disceptandum fuissent, sed quia fugio prolixus esse, nihilominus effugere nequeo, qua maxima fieri potest simplicitate et brevitate, quam memoria suggerit, recenseo. Ceterum insistebat ille, premebat, et semper alacrior recentes admovebat machinas, nec has solas: vix enim centesimam partem attingo, sed alias et materia ct forma et genere et natura differentes; quandoquidem nullum fere Christianae reli- gionis caput intactum reliquit; nec, si fraus detegebatur, abscedebat protinus, sed, si minus succederent artes, vim inferebat. Hine minae, hinc terrores, hine moeror, et quae haud dubie tu ipse tentatus istius modi sensisti alias; ego autem non histo- riam texens, sed tibi argumentum hoc tractanti paucis selecta quaedam subiendo adumbrans data opcra praetermitto.

Unum adluc attingam, quod ut me maxime excruciavit ità maxime censerem, si Deus eam tibi dedisset mentem. tuo studio enucleari et explicari accuratius, ne pii ad hune scopulum offendentes vel perirent, quod absit, vel mora inter fluctus tracta frangerentur. Illud est de Spiritus sancti in nobis testimonio, quod filii Dei etsi semper sentiunt, nunquam enim deserit illos arrhabo iste hereditatis nostrae,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile