EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
220 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
stolis apostolorum, ad patrem domini nostri lesu Christi retulerint; si personaliter,
[3]
cur posterioribus annis ecclesia absque autoritate alias precandi formas invexit?

[4]
Haec, ut verum fatear, acie iudicii iam tum valde languida summopere me
[5]
perturbabant, tum quia magno erant oranti impedimento (urgebat enim monstrum
[6]
istud perfectissimam intelligentiam, nec quidquam ambigua mente in conspectu Dei
[7]
esse producendum affirmabat), tum quia inde evincere nitebatur, ideo me in has
[8]
tenebras detrusum, ut clarius appareret, immerito me et inepte patris nomen in
[9]
compellando Deo usurpare, si quidem Deus, quibus pater esset. iisdem etiam patrem
[10]
se esse re ipsa declararet.

[11]
Descendit inde ad exagitandam invocationem Spiritus sancti (nam quae ad
[12]
filium Dei instituebatur, cum eximio ipsius beneficio non magnopere oppugnabat),
[13]
sed hanc omnibus modis sibi proposuerat invertendam. Si, inquiebat, Spiritus sanctus
[14]
non est Deus, manifeste patet non esse invocandum; si Deus est, nec tamen erit
[15]
invocandus, cum Deus praeceptis suis coli velit, non opinionibus hominum. At ubi
[16]
ullum. de peculiari Spiritus sancti invocatione praeceptum, ubi exemplum scriptura-
[17]
rum? Ni traditioni eeclesiae sine autoritate verbi divini subscribendum est, egregium
[18]
tuendis absurditatibus pontificis aditum patefieri; si soli verbo insistendum, deficere
[19]
testimonia. Nec admittebat ultimum secundae ad Corinthios epistolae versiculum,
[20]
quem argumenti loco tuendae sententiae meae producebam. Inquiebat enin. si in. illo
[21]
forma orandi praescriberetur fidelibus, infinitos citari posse e scripturis locos, quibus
[22]
simili modo bracchium et manus et robur et gratia et eius generis alia attributa
[23]
Dei invocanda esse probari posset.

[24]
Haec dum refero, non ita accipi velim, acsi nude et obiter et cursim pro-
[25]
posita ad disceptandum fuissent, sed quia fugio prolixus esse, nihilominus effugere
[26]
nequeo, qua maxima fieri potest simplicitate et brevitate, quam memoria suggerit,
[27]
recenseo. Ceterum insistebat ille, premebat, et semper alacrior recentes admovebat
[28]
machinas, nec has solas: vix enim centesimam partem attingo, sed alias et materia
[29]
ct forma et genere et natura differentes; quandoquidem nullum fere Christianae reli-
[30]
gionis caput intactum reliquit; nec, si fraus detegebatur, abscedebat protinus, sed,
[31]
si minus succederent artes, vim inferebat. Hine minae, hinc terrores, hine moeror,
[32]
et quae haud dubie tu ipse tentatus istius modi sensisti alias; ego autem non histo-
[33]
riam texens, sed tibi argumentum hoc tractanti paucis selecta quaedam subiendo
[34]
adumbrans data opcra praetermitto.

[35]
Unum adluc attingam, quod ut me maxime excruciavit ità maxime censerem,
[36]
si Deus eam tibi dedisset mentem. tuo studio enucleari et explicari accuratius, ne
[37]
pii ad hune scopulum offendentes vel perirent, quod absit, vel mora inter fluctus
[38]
tracta frangerentur. Illud est de Spiritus sancti in nobis testimonio, quod filii Dei
[39]
etsi semper sentiunt, nunquam enim deserit illos arrhabo iste hereditatis nostrae,


Text viewFacsimile