Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1603. 23. dubna—18. července. 213
609. Bartoloměji Němčanskému: žádá ho, aby mu podal bližší zprávy o vdově Istrlové
rozené Kořenské z Terešova, která chce býti pěstounkou jeho dcery. — V Olomouci 1. čer-
vence 1603. Konc. lat. v knih. Blud. VI—3881 f. 66 č. 23.
610.
Janovi Jakubovi (irvnaeovi v Basileji dává zprávu o svém duševním stavu a svých záleži-
tostech; v zári k vůli své při odebéře se zase do Prahy. Pozdravuje Amanda Polana, jemuž
rád poskytl podporu na vykonání díla jeho. — V Přerově 18. července 10603.
(Joh. Jacobo Grynaco.) Binas a te uno die accepi, quarum alteras reddidit
tabellarius meus Dasilea reversus, alteras attulit, ut conicio, Valentinus Nitnerus,
nam certi quid referam, nihil habeo. Non fallit te iudicium, fateor quippe peregri-
num esse animo meo ct intolerabile fere diuturuum hoc et continuum prope sub
cruce exercitium. Sed quid faciam? quando eam Domini voluntatem esse re ipsa
experior, si bona de manu eius suscepimus, nec non suscipiamus et mala, cum Iobo
ingemino. Cum audirem antehac angustam esse portam, viam arctam et difficilem,
quae ad coelos duceret, ex verbo Dei proponi; personabat quidem vox illa et feriebat
aures meas, nunquam tamen adeo profunde in pectus meum se demisit, ut cogitando
saltem assequi potuerim, quae postea in scholam patientiae introductus usu ipso
didici. At honorabilem nobis esse crucem ct utilem, cum Spiritus sanctus asseveret,
et credo ct fero, quamvis ró qgóvmuc vZg OcQxóc aliud dictet et suadeat; neque
poenitet Deo trahenti (etsi meo iudicio duriuscule) hactenus me obsecutum fuisse,
cum fructus iustitiae, si non multos et magnos, aliquos"tamen et quantuloscunque
ferre incipiam. Dummodo auxiliatricem. dextram mihi porro, ut coepit, porrigat Deus,
non despero, me ad exitum usque vitae bonam militaturum militiam ct coronam,
quae rite et legitime militantibus proposita est in coelis, tandem assecuturum: non
enim me tantus terrenarum rerum amor tenet, ut prae iis celestes neeligam, ad quas
ita pergere contendo, ut iis, quae a tergo sunt, posthabitis metam solam, quae
à fronte est, sub oculis habeam, praemium nempe vocationis divinae in Christo.
Amphictyonum nostrorum iudicium vel potius praeiudicium non valde iniquo
animo tuli, cum ante annum cum dimidio loco meo me movissent, [...] malo
exenplo ct novo, commendata Deo iniuria, quamvis insigni, licet ct cum contumelia
mihi illata. 1i ipsi quandoque experientur, quam salutari consilio id tentarint, cum
redundabit in propria corum capita: neque enim ambigo, quin suo exemplo veritatem
proverbii quandoque sint comprobaturi; malum consilium consultori esse pessimum.
Nunc video tamen non fortuito id accidisse et malitiam adversariorum eatenus inser-
viisse consilio divino, quatenus id bono meo fieri oportuit. Habeo enim nunc ot unde
mihi gratuler et digne Deo gratias agam.
In negotio litis meae cum Italo nihil immutatum est, ex quo I'raga redii, nisi
quod scelera ipsius nova, quae prioribus cumulare non desistit, etiam fautorum et