EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

roku 1602, 15. 18. října. 199

Ottonovi Casmannovi dékuje za ûtéchu, kterou mu poskytl jeho spis, jejZ byl obdržel darem od Václava Budovce. Posílá mu v odměnu 200 zl. uherských. Na Rosicích 18. října 1602.

(Ottoni Casmanno theologo Stadenam.) Quod hoc non valde opportuno tem- pore, in tanta praesertim locorum distantia, per literas te compellare statuerim, cla- rissime Casmanne, non equidem co me impulit solum ineundae tecum notitiae et amicitiae contendendae desiderium (quamvis hoc non inter postremas scribendi causas), multo minus famae ex litteris tuis, si quas dederis, captandae studium, minime vero vel praeposterae curiositatis, vel nimiae confidentiae, vel inconsultae rationis et iu- considerantiae impetus, sed eximium quo me Dominus tuà quamvis longe a me disiuncti et horiuu, quae passus suni ignari usus opera affecit beneficium, et inde nata cidem gratiae tibi, si quac tanto merito respondere posset, referendae voluntas. Non enim pudebit me cum apostolo gloriari de infirmitatibus meis, et tum ad gloriam Dei, tum etiain ad laudem tuam ingenue fateri evenisse mihi, quod et de te scripta tua testantur, ut nempe tentatus et quidem graviter inciderim in quaestionem arduam sane et multis modis periculosam de certudine salutis meae, qua tantopere fui exagi- tatus, ita huc et illuc dubitationum procellis et diabolicarum captionum praestigiis iactatus, ut non longe a praecipitio abfuerim. Sed praepotens ille et misericors Pater noster, qui non permittit suos tentari ultra id, quod ferre possunt, niüseritus imbo- cilitatis meae, commode mili prope ad extremum redacto, et non de salute tantum, sed de ratione etiam amittenda periclitanti auxiliatricem porrexit manum, qua erectus sensim recreari coepi et valentior fieri, donec tandem depulsis, quibus non secus ac teterrimo in carcere detinebar, tenebris hanc clarissimam lucem firmioribus oculis aspicere pro immensa, qua me dignatus est, gratia mihi concessit.

Ni originem huius tentationis, si progressum, si svinptomata, si circumstantias, si denique exitum mihi describere in animo esset, non epistola mihi, sed liber esset conficiendus: ut enim satanas, qui impetrarat me ad cribrandum [ho]rrendum [?], sac- viens assiduo cruciatu, tantuin non me interemit, ita Deus, qui me tuendum susceperat, singulari auxilio et ad miraeulum non absimili mihi perpetuo adfuit, ut nulla ratione melius benignissimi huius Domini tum potentiam, tum sapientiam, tum clementiam, istius autem acerbissimi hostis nostri tum malitiam, tum violentiam, tum extremum, quo nos persequitur, odium explorare potuerim, quam huius, in quam praeter opi- nionem fere et cum nihil eiusmodi metuerem, incidi, luctae exercitio. Senseram ego quidem ante nescio quas saucii animi punctiones, et ab his sataneis sagittis non semel percussus mirabar, quid id non fuissem expertus, ignarus praesagia esse et praeludia futuri conflictus, sed quia eodem fere momento evanescebant, quo orieban- tur, parum de bello sollicitus longam mihi pacem pollicebar, donec tandem erupit


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile