[1] |
roku 1602, 15.— 18. října. 199
|
---|
[2] |
Ottonovi Casmannovi dékuje za ûtéchu, kterou mu poskytl jeho spis, jejZ byl obdržel darem
|
---|
[3] |
od Václava Budovce. Posílá mu v odměnu 200 zl. uherských. — Na Rosicích 18. října 1602.
|
---|
[4] |
(Ottoni Casmanno theologo Stadenam.) Quod hoc non valde opportuno tem-
|
---|
[5] |
pore, in tanta praesertim locorum distantia, per literas te compellare statuerim, cla-
|
---|
[6] |
rissime Casmanne, non equidem co me impulit solum ineundae tecum notitiae et
|
---|
[7] |
amicitiae contendendae desiderium (quamvis hoc non inter postremas scribendi causas),
|
---|
[8] |
multo minus famae ex litteris tuis, si quas dederis, captandae studium, minime vero
|
---|
[9] |
vel praeposterae curiositatis, vel nimiae confidentiae, vel inconsultae rationis et iu-
|
---|
[10] |
considerantiae impetus, sed eximium quo me Dominus tuà — quamvis longe a me
|
---|
[11] |
disiuncti et horiuu, quae passus suni ignari — usus opera affecit beneficium, et inde
|
---|
[12] |
nata cidem gratiae tibi, si quac tanto merito respondere posset, referendae voluntas.
|
---|
[13] |
Non enim pudebit me cum apostolo gloriari de infirmitatibus meis, et tum ad gloriam
|
---|
[14] |
Dei, tum etiain ad laudem tuam ingenue fateri evenisse mihi, quod et de te scripta
|
---|
[15] |
tua testantur, ut nempe tentatus et quidem graviter inciderim in quaestionem arduam
|
---|
[16] |
sane et multis modis periculosam de certudine salutis meae, qua tantopere fui exagi-
|
---|
[17] |
tatus, ita huc et illuc dubitationum procellis et diabolicarum captionum praestigiis
|
---|
[18] |
iactatus, ut non longe a praecipitio abfuerim. Sed praepotens ille et misericors Pater
|
---|
[19] |
noster, qui non permittit suos tentari ultra id, quod ferre possunt, niüseritus imbo-
|
---|
[20] |
cilitatis meae, commode mili prope ad extremum redacto, et non de salute tantum,
|
---|
[21] |
sed de ratione etiam amittenda periclitanti auxiliatricem porrexit manum, qua erectus
|
---|
[22] |
sensim recreari coepi et valentior fieri, donec tandem depulsis, quibus non secus ac
|
---|
[23] |
teterrimo in carcere detinebar, tenebris hanc clarissimam lucem firmioribus oculis
|
---|
[24] |
aspicere pro immensa, qua me dignatus est, gratia mihi concessit.
|
---|
[25] |
Ni originem huius tentationis, si progressum, si svinptomata, si circumstantias,
|
---|
[26] |
si denique exitum mihi describere in animo esset, non epistola mihi, sed liber esset
|
---|
[27] |
conficiendus: ut enim satanas, qui impetrarat me ad cribrandum [ho]rrendum [?], sac-
|
---|
[28] |
viens assiduo cruciatu, tantuin non me interemit, ita Deus, qui me tuendum susceperat,
|
---|
[29] |
singulari auxilio et ad miraeulum non absimili mihi perpetuo adfuit, ut nulla ratione
|
---|
[30] |
melius benignissimi huius Domini tum potentiam, tum sapientiam, tum clementiam,
|
---|
[31] |
istius autem acerbissimi hostis nostri tum malitiam, tum violentiam, tum extremum,
|
---|
[32] |
quo nos persequitur, odium explorare potuerim, quam huius, in quam praeter opi-
|
---|
[33] |
nionem fere et cum nihil eiusmodi metuerem, incidi, luctae exercitio. Senseram ego
|
---|
[34] |
quidem ante nescio quas saucii animi punctiones, et ab his sataneis sagittis non
|
---|
[35] |
semel percussus mirabar, quid id non fuissem expertus, ignarus praesagia esse et
|
---|
[36] |
praeludia futuri conflictus, sed quia eodem fere momento evanescebant, quo orieban-
|
---|
[37] |
tur, parum de bello sollicitus longam mihi pacem pollicebar, donec tandem erupit
|
---|