Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1602, 20.—24. května. 159
consilium in sustentando me et mirabiliter protegendo experior, ut ex litteris ad
socerum tuum scriptis agnosces; quia tamen aliae ex aliis nascuntur adversitates,
imo malum malum trudit, et continua quadam serie connexa videntur omnis generis
incommoda, quin ctiam quo longius prospicio, nihil sese offert, quam pelagus .mise-
riarum, tribulationum, persecutionum: fateor me nonnunquam animo fere frangi et
manus propemodum daturum, nisi me spes aeternae illius mercedis et bonus huius
vitae terminus sublevaret. Tali itaque statu quod non eadem semper animi alacritas
suppetat, et quod non pari gradu in observandis officii mei muniis incedo, necessario
mihi utendum est exeusatione apud amicos, ac proinde apud te etiam, ne quod ne-
cessitas cogit, negligentiae vel desidiae, quam mihi moles negotiorum meorum facile
excutit, ascribatur.
Irincipio autem, ut sigillatim singula tuarum epistolarum capita, quantum per
festinationem licuerit, attingam, facio te certiorem, sub finem praeteriti mensi ad-
venisse Henricum Rejnerum, cuius modesti et compositi mores, ingenium placidum,
facies etiam et vultus ingenuo homine dignus, praecipue autem egregia in deferenda
opera et studio erga me sua promptitudo mihi perplacuere. De eruditione nihil testari
possum, nullo hactenus facto experimento; quia enim post adventum illius vix triduo
elapso iter ingredi, et postquam huc veni, partim negotiis partim aulae animum
applicare necesse habui, rara inter nos habita sunt colloquia, e quibus, quid in co
reconditum est, dignoscere licuerit; ubi autem domum rediero et instituto nostro
admovero manum, quid de illo mei fuerit iudicii, significabo. Certe, utut res cadat,
ut nunquam illum suàe in Moraviam profectionis poeniteret, operam dabo. Amo
enim Dasileam et qui inde, hec amo solum, sed veneror, ut qui secundo a patria
gradu illam apud me locarim. Quo molestius accidit, quod in retinendo Luca Iusto
apud Henricum Slavatam desiderio Argentinam proficiscendi tuo gratificari non liceat.
Laudamus certe ct ezo et mater boni illius viri erra nos studium; tibi autem, quod
illi [sic] consilii author fueris et pueri [?] institutioni praefeceris, magnas, quas possumus,
agimus gratias oramusque obnixe, ne in sinistram partem accipias, quod eum; quem
a multis bonis viris et intra alios a Iacobo Monavio nostro diligenter commendatum
suscepimus, ab officio quasi ultro oblato non [sie] removendum iudicemus. Veremur enim,
ne apud eos, qui in aula hac hominem et nos norunt, quod inter nos actum non
ignorant, instabilitatis et mobilitatis arguamur, et pontificii, qui eum non vana spe
luctando a veritate religionis alienum reddere conati sunt, irridendum eum una no-
biscum prostituant. Ne autem Iustus ille iusto defraudetur suae erga nos propensae
voluntatis praemio, impetravi à matre, ut ilii de pecunia, quae in sumptus Henrici
mittetur, primo quidem stipendii annui, quod vel ili a te promissum vel ab illo
postulatum fuerit, portio ea, quae tempori, quo institutioni adolescentis praefuit,
congrua fuerit, persolvatur, d[ein]de*) quinquaginta taleri loco muneris addantur.