Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
154 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotína
situs est, quamvis nondum sim extra periculum; sed id me non multum sollicitum
habet animo jam pridem parato ad ferendum, quidquid a manu Dei intlictum fuerit.
Nihilominus iudicio omnium, etiam hostium, innocentia mea probata est, crimina
autem ita diluta, ut nec a iudicibus ipsis quidquam amplius desiderari potuerit.
Attamen dilata est sententiae publicatio iussu (ut aiunt) principis, quod boni
auguriiloco accipiendum existimant amici, felicem inde causae exitum pollicentes,
quem Deus pro clementia et bonitate sua tandem largiatur. Verum ut moram hanc,
nimis fortasse tibi tuisque molestam et gravem, diligentia saltem in recensendis iis,
quae hoc semestri in negotio meo gesta sunt, compensem, initium sumam ab exitu
anni elapsi, quo Dietrichsteinius et ego magna uterque contentione, sed impari
successu, frequentissimo auditorio et numeroso iudicio causam nostram persecuti sumus.
Scripseram tum, ob morbum advocati, qui a Dietrichsteinii partibus erat, non
potuisse absolvi litem ; sed eventus ostendit, res ipsa quin etiam docuit, Dei consilio
ita hoc fuisse dispositum, ut clarius providentia ipsius in conducendo ct gubernando
toto hoc negotio eluceret. Irritati nempe adversarii, quod Dietrichsteinius, quorum
impulsu et autoritate in me insurrexerat, tam manifesta aequitate et firmitate causae
meae deiectus esset a spe potiundae victoriae et calumniae insuper convictus, deli-
beratione inita statuerunt sequente die proferre in publicum diplomata obsoleta iam
et consensu tum Ferdinandi et Maximiliani tum omnium ordinum regni Dohemiae
antiquata, quae quondam a bono alioquin rege, sed nimis facili et timido Vladislao
extorserunt pontificii adversus nostros sub nomine Piccardorum, quo nos antichristi
isti per contumeliam etiam hoc saeculo inepte notant, idque in eum finem, ut con-
victo me de crimine haeresiae, occasionem (quam nunc ctiam omnibus artibus
captant) nanciscerentur in me ct alios veritatis assertores pro arbitrio saeviendi;
sed, quominus id succederet, Deus blateronem istum lecto affixit et, quamvis fremen-
tibus hostibus et Dietrichsteinio propemodum desperabundo, iudicium rescidit, residua,
quae supererat, actione ab abiturientibus iudicibus in proximum Februarium reiceta.
Interim autem Deus sepulchrum fodiebat Dietrichsteinio, qui graviter hoc infelici
rerum progressu commotus, gravius etiam perculsus est tristi nuntio de obitu filii,
gravissimo uxoris morbo et luctu fratris vidui per eandem horam allato; quapropter
uon diu Pragae moratus, in viam se dedit iam tum, ut aiunt, non tantum animo, sed
etiam corpore aeger, reversusque in Moraviam, cum dolorem vincere non posset,
correptus febre acuta et per vehementiam morbi mente turbata intra paucos dies
delirus mendacem exhalavit animam, iusti Dei iudicii memorabili exemplo posteris et
superstitibus, ipsis etiam fautoribus suis relicto.
Post mortem ipsius sperabam quietis mihi aliquid divinitus concessum iri,
sed vix quatriduum abiit, cum hostes mei domestici, cardinalis nempe Dietrichsteinius
et quidam alii ex aemulis meis, pertractis in sententiam nonnullis aliis parasitis et