EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

180 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

advocatos meos ab iis peto, ut communicato tecum consilio, vel in aedibus tuis vcl in vicinis Kalistii consultationem causae meae instituant et revocent sibi in memo- riam, quae iam aliquoties inter nos deliberata, consultata, conclusa, determinata sunt, ne imparati ad defensionem accedamus. Dabis hoc amicitiae nostrae ct huic negotio unam atque alteram horam concedas. Multum de me mereberis, si hanc molestiam in gratiam meam subieris. Ego quoque tua causa, ubi opus fuerit, nihil non conabor. Vale, nobilissime Budovici, me amare perge. Krumloviae 1601 [10. Nov.]. Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 450. ¢. 38.

523.

Doktorovi Janovi Jakubovi Grynaeovi v Basileji: dává zprávu o průběhu své pre se Sigmundem z Dietrichsteina; rozsudek ještě není pronesen, Žerotín všeobecně je považován za vítěze. Čeká od něho odpověď na dopis, jímž odporučil mu příbuzného svého Karla. V Praze 13. prosince 10601.

(Doctori Johanni Jacobo Grynaeo. Quamvis multa sint, quae scribam, paucis tamen ca, quae praecipua sunt, complectar, ut, quo in loco sint r[es] meae, quam primum accipias. Scripsi nuper, eum Carolum agnatum Dasileam proficiscentem tibi commendarem, dilato iudieio ob advocati mei adversam valetudinem aliam mihi ad Kalendas Dec. diem fuisse dictam, qua me denuo nullo amplius vel praetextu vel causa vel excusatione adducta iudicibus sisterem. Feci ita, ut iussum erat: comparui. Auditi fuimus utrinque, actor Sigismundus Dietrichsteinius triduo, ego biduo. Multa hinc inde producta; de me nihil dicam, quia omnia publice acta multis testibus et auditoribus non obscuris, fortassis etiam ad te, quae uno consensu, uno ore omnes fatentur, omnes praedicant, pervenient. Sufficiat dixisse, et me et amicos Deo agere gratias, quod auxilio suo praesens adfuerit, petere etium, ut tu quoque cum familia in celebranda divini numinis benignitate nos adiuves. Sed adversarius turpiter se dedit, nugis tantum prolatis et criminibus obiectis, quae laudem et favorem apud bon[os] mihi conciliant, hostibus autem ipsis stomachum et nauseam movent. Indigna- tus quidam ex praecipuis ipsius fautoribus, quod nihil solidi, nihil certi, nihil quod pondus haberet, adduxisset, in hanc vocem prorupit: non se ignorasse, quod res ci fuisset cum homine stolido et amente; et alter, parturiisse montes, murem natum, fassus est. Ipse quoque causae patronus, qui eius nomine peroravit, veritus, ne se una cum cliente irridendum propinaret, si ad absolvendam actionem comparuisset, niorbum, ut aiunt, simulavit; ego tamen credidero, nihil fuisse ficti, nam et ipsa sane animae perturbatio morbus est. Occasionem tamen praebuit protrahendae liti, quae nunc definiri poterat, quod mihi in tota hac actione evenit molestissimum.

Capita accusationis fuerunt: religio, iter in Galliam susceptum et tutela pu- pilli Lippensis, de qua non semel ad te et cum apud vos essem et per litteras


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile