EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
180 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
advocatos meos ab iis peto, ut communicato tecum consilio, vel in aedibus tuis vcl
[3]
in vicinis Kalistii consultationem causae meae instituant et revocent sibi in memo-
[4]
riam, quae iam aliquoties inter nos deliberata, consultata, conclusa, determinata sunt,
[5]
ne imparati ad defensionem accedamus. Dabis hoc amicitiae nostrae ct huic negotio
[6]
unam atque alteram horam concedas. Multum de me mereberis, si hanc molestiam
[7]
in gratiam meam subieris. Ego quoque tua causa, ubi opus fuerit, nihil non conabor.
[8]
Vale, nobilissime Budovici, me amare perge. Krumloviae 1601 [10. Nov.].
[9]
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 450. ¢. 38.

[10]
523.

[11]
Doktorovi Janovi Jakubovi Grynaeovi v Basileji: dává zprávu o průběhu své pre se Sigmundem
[12]
z Dietrichsteina; rozsudek ještě není pronesen, Žerotín všeobecně je považován za vítěze.
[13]
Čeká od něho odpověď na dopis, jímž odporučil mu příbuzného svého Karla. V Praze
[14]
13. prosince 10601.

[15]
(Doctori Johanni Jacobo Grynaeo. Quamvis multa sint, quae scribam, paucis
[16]
tamen ca, quae praecipua sunt, complectar, ut, quo in loco sint r[es] meae, quam
[17]
primum accipias. Scripsi nuper, eum Carolum agnatum Dasileam proficiscentem tibi
[18]
commendarem, dilato iudieio ob advocati mei adversam valetudinem aliam mihi ad
[19]
Kalendas Dec. diem fuisse dictam, qua me denuo nullo amplius vel praetextu vel
[20]
causa vel excusatione adducta iudicibus sisterem. Feci ita, ut iussum erat: comparui.
[21]
Auditi fuimus utrinque, actor Sigismundus Dietrichsteinius triduo, ego biduo. Multa
[22]
hinc inde producta; de me nihil dicam, quia omnia publice acta multis testibus et
[23]
auditoribus non obscuris, fortassis etiam ad te, quae uno consensu, uno ore omnes
[24]
fatentur, omnes praedicant, pervenient. Sufficiat dixisse, et me et amicos Deo agere
[25]
gratias, quod auxilio suo praesens adfuerit, petere etium, ut tu quoque cum familia
[26]
in celebranda divini numinis benignitate nos adiuves. Sed adversarius turpiter se
[27]
dedit, nugis tantum prolatis et criminibus obiectis, quae laudem et favorem apud
[28]
bon[os] mihi conciliant, hostibus autem ipsis stomachum et nauseam movent. Indigna-
[29]
tus quidam ex praecipuis ipsius fautoribus, quod nihil solidi, nihil certi, nihil quod
[30]
pondus haberet, adduxisset, in hanc vocem prorupit: non se ignorasse, quod res ci
[31]
fuisset cum homine stolido et amente; et alter, parturiisse montes, murem natum,
[32]
fassus est. Ipse quoque causae patronus, qui eius nomine peroravit, veritus, ne se
[33]
una cum cliente irridendum propinaret, si ad absolvendam actionem comparuisset,
[34]
niorbum, ut aiunt, simulavit; ego tamen credidero, nihil fuisse ficti, nam et ipsa
[35]
sane animae perturbatio morbus est. Occasionem tamen praebuit protrahendae liti,
[36]
quae nunc definiri poterat, quod mihi in tota hac actione evenit molestissimum.

[37]
Capita accusationis fuerunt: religio, iter in Galliam susceptum et tutela pu-
[38]
pilli Lippensis, de qua non semel ad te et cum apud vos essem et per litteras


Text viewFacsimile