EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

164 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

492. Janu Petrovi Orchimu*) Sappovi vypisuje nemoc, jakou byl stížen ; vedle jiných oznámených věcí přeje mu Žerotín štěstí, že hodlá se oženiti. Na Rosicích 12. dubna 1601. (Konc. vlašský v knib. Blud. 3881. fol. 38 č. 8.) *) Býval komornikem Zerotinovym.

493. Stépánovi Illeshszymu: lituje, že nesejde se s ním na Moravě, jak doufal. Stěžuje si, že se zahájením soudu zemského se otálí. Na Krumlově 13. července 1601. (Konc. lat. v knih. Blud. VI—3881 fol. 38b č. 9. Ch.)

494.

Du Janu Jakubovi Grynaeovi do Basileje: o své cestě vykonané, při níž po 8 dní zdržel se v Basileji; o své při, o úkladech od nepřátel mu činěných ; o smrti sultána tureckého. V Krumlově 13. července 1601.

(Doctori Johanni Jacobo Grynaeo Basileam.) Ego postquam Basilea discessi, salutatis Argentinae Carolo et aliis propinquis meis, per Alsatiam et Sueviam satis commodo itinere Ulmam perveni, atque illic nihil moratus secundo Danubio Viennam descendi, unde, quod reliquum viae supererat, per equos dispositos peregi, atque ita favente divina clementia nihil passus incommodi valetudine prospera cum omnibus meis in patriam reversus sum. De profectione mea in aula quidem altum silentium, per provinciam autem varii rumores aliis alia spargentibus, sed plerisque in eo consentientibus, Galliam me petiisse ad repetendam a rege pecuniam; nunc autem, postquam me reducem sciunt ac intelligunt. tam brevi tempore tam longum iter perfici non potuisse, colligunt, quam inepte consilii mei rationes expenderint. Sane ita statuo [sic], quando iam palam factum est, me ultra Dasileam non processisse, sepultos iri quicunque enati ea de re sermones, et iudicia hominum sua sponte desitura. Interea vero alia calumnia per absentiam oneratus sum, subornatum nempe fuisse meo iussu Italum quendam, qui -Rosvurmium is est qui cyatho in convivio me percussit per insidias trucidaret, sed rei indignitas ct hominis, qui in suspicionem tractus est, innocentia hactenus me criminis huius imputatione liberarunt; quid imposterum futurum sit, ignoro, ubi tamen falsitas rei detecta fuerit, evanescere illam necesse est. Aiunt quoque alium quendam, cuius nunc non parva est apud caesarem autoritas, malis tamen artibus et infami Winisterio quaesita, nescio quid mili minari; sed ego iam propemodum assuetus sum iniurias ferre. at, si non de- stiterit, satis me tuebitur integritas moa.

De lite mea, [quae cum It]alo ct fautore ipsius [|Dictri]chsteinio mihi inter- cedit, bene quodammodo sperare incipio: nam certe ad me relatum est et a certis honinibus, praecipuum et potentissimum ex adversariis meis apud amicum quendam suum ingenue fassum esse, nihil habere accusatores meos, quo crimina mihi impo- sita tueantur; imperatorem quoque si, quae ad me relata sunt, vera sunt alii cuidam ex hostibus meis etiam cum indignatione mandasse, ut causam mean, quam suis artibus iuvolvisset, artibus quoque suis extricaret, ni faceret, non impune


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile