Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1600, 2. února —1. března. 133
430.
Václ. Budovcovi: posílá mu po Jáchymovi Prostibořském svou apologii proti nařknutí od Si-
gmunda z Dietrichsteina a žádá ho, aby o ní vyslovil svůj úsudek; o pohnutkách svých oso-
čovatelů; o smrti Pavla Catarina. — Na Rosicích 1. března 1600.
(Vencislao Budovicio, Pragam.) Postquam a nobis discessisti, nihil a te: ego
autem in maximo hoc et acerbissimo meo luctu scribere quid potui? Quo magis
miror me tam necessario tempore a te destitui, qui alioquin nullum amicitiae officium
erga ne praetermisisti. nisi fortassis et illa impetum hunc, quo non secus ac rapi-
dissimo torrente innumerae adversitates ad opprimendum me volvuntur, declinare sta-
tuerit. Prudentis fortasse hoc fuerit, sed absit, ut simile quid de te animo concipiam,
satis de constantia tua et sinceritate ingenui pectoris persuasus. Saltem vero mens
obruta calamitatibus et caligine doloris obcoecata etiam in certis haesitare et naturá
eo prolabimur in adversis, ut facile suspicemur nos deseri vel ab iis, de quorum
fide et integritate nobis constat. Proinde operae pretium feceris, si duobus vel tribus
verbis me, qui nunc alienae prorsus sum potestatis, confirmaris. Fateor enim me
hoc tristissimo casu, quo unico vitae meae solatio orbatus sum, ita prostratum, ut
vix mei sim compos. Occasionem huc ad te scribendi praebuit Joachimi Prostiborii
Pragam profectio. cui ad aulam nostram, quae ad calumnias imo mendacia Sigismundi
Dietrichsteinii respondi, ferenda dedi. Si sibi tantum fuerit otii vel animus et vo-
luntas cognoscendae meae defensionis, per me licet, ut non tantum legas, quae scripsi,
sed sententiam quoque tuam, iurene an iniuria accusatus fuerim, aperies. Cetera di-
iudicent illi, quorum iudicio innocentiam meam vel invitus subicere cogor. lrobent
autem vel damnent. non tamen efficient, quin ea tantum protulerim, quae Veritas
ipsa aliter dictare non potuisset. Deo rem commendo: ille, quod visum fuerit, statuat,
nam alioquin adversarios meos non cessaturos laqueos mihi tendere et insidias ex
insidiis struere pro certo habeo. Non haec, de quibus accusor, illos concitant: religio
est atque iter in Galliam olim. susceptum, pecunia Gallis mutuo data, libertas Mo-
raviae. quam pro viribus tueor, et odium, quo me in Austriacos ardere calumniantur,
et aninus a pontificiis superstitionibus alienus, haee sunt, quae ipsos sollicitant, in-
flammant. exagitant. Sed rumpantur licet, non cedam tamen; Deo et piis si spectata
erit integritas mea. sufficit, cetera non moror.
Ad reliqua mala, quibus et privatim et publice crucior, accessit quoque mors
Pauli Catarini nostri, quem Deus ante dies septem eripuit. Evasit hostes suos, prout
Tiberius de iis in ore habebat, qui voluntaria vel naturali morte ipsius tyrannidem
praevenissent. Tu si valeas et tui, erit, unde gaudeam. Ego nec animo nec corpore
valeo. Rossicii lal. Martii anni 1600.
Konc. v knih. Bludov. VI—23881. fol. 24 b. ¢. 12.