Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
126 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
omnino ab ea liber esse videris. Nam quandoquidem ille fidei tuae commissus est,
fides autem diligentis praceptoris non tantum in eo sita sit, ut discipulum ad virtutem
assuefaciat, verum etiam et avocet a vitiis, certo tui officii fuit semel atque iterum
admonitum, nisi subito emendationem praestitisset, severius castigare, neque enim
ea est ipsius aetas, ut virgis in eum animadvertere non liceat. Proinde cum duo
sint modi, quibus ingenia duriora et ferociora cohercentur: blanditio verborum et
severitas poenae, nisi illa profuerit, volo te omnino hanc adhibere, ut intelligat puer.
omnino ili vel sponte vel coacto officium faciendum esse.
ltationes accepti et expensi accepi et percurri. Nihil in iis magnopere desidero,
nisi quod aliquando in calculo erratum est et semel etiam Hungaricus aenus pro
quatuor florenis et sex baciis numeratus. Extraordinaria praeterea illa, qualia sint,
ignoro, quandoquidem te non explicas. — Vestes ternas uno anno puero datas posset
fortasse superfluum videri, sed quando ita Itopalio visum est, non improbo. Persuadeo
mihi enim non daturum fuisse nisi vel urgente necessitate vel honestate monente.
l'acias inposterum, ut quoquo semestri accipiam rationes vestras, ut mature semper
pecunia à me subministrari vobis possit. Significabis quoque, per quos mercatores
commodissime curari vobisque in manus tradi posse videatur.
Carolum ad primam promotum laudo quidem, postquam per integrum annum
secunda non exiisset. Sed maluissem promotionem ad pascha deferri, ut in. solemni
coetu specimen diligentiae edere potuisset; proinde non permittes, nisi aliud studia
ipsius. requirant [et] ego praemonitus fuero, e prima illum educi quam sub festum
pasehatis anni proximi. si vita utrique vestrum tam diu suppetierit. rit hoc illi
utile praeter cetera ob linguae Graecae exercitia, in qua illum diligenter institui
omnino iubeo, atque ita quidem, ut utriusque tam huius quam Latinae usum con-
iungat et utramque sibi reddat familiarem.
Ad usum sacrae coenae quod attinet, ita se sane res habet, et Carolus te
edocuit, prohibuisse me, ne alibi quam inter orthodoxos illi communicaret, et nomi-
natim Dasileam proposuisse; nihil tamen peccatum est, quod me inconsulto noluisti
quidquam hac in parte pro arbitrio tuo statuere. Nihilominus ne pietatis et reli-
sionis in animo ipsius aliqua fiat remissio, volo, ut cum ad ferias paschales Dasi-
leam deducas et recte prius constitutum in doctrina sacramentorum et diligenter
admonitum de digno usu sacrae coenae accedere ad illam permittas. (Qua occasione
Genevam usque poteritis exeurrere, nisi tamen Deza interea quid nortale/ passus
fuerit, cuius videndi gratia potissimum ad recreationem hanc. vobis indulgendam
adducor. Sed de his brevi vos plenius aliis litteris edocebo. Interim. rem. ad Carolum
dissimulabis, ne prae nimia expectatione huius itineris a studiis suis avocetur.
l'oteris. tamen ex te ipso spem aliquam ei facere, inpetraturum. te hoc a me, si
diligentiam maiorem in discendo praestiterit.