EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

126 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

omnino ab ea liber esse videris. Nam quandoquidem ille fidei tuae commissus est, fides autem diligentis praceptoris non tantum in eo sita sit, ut discipulum ad virtutem assuefaciat, verum etiam et avocet a vitiis, certo tui officii fuit semel atque iterum admonitum, nisi subito emendationem praestitisset, severius castigare, neque enim ea est ipsius aetas, ut virgis in eum animadvertere non liceat. Proinde cum duo sint modi, quibus ingenia duriora et ferociora cohercentur: blanditio verborum et severitas poenae, nisi illa profuerit, volo te omnino hanc adhibere, ut intelligat puer. omnino ili vel sponte vel coacto officium faciendum esse.

ltationes accepti et expensi accepi et percurri. Nihil in iis magnopere desidero, nisi quod aliquando in calculo erratum est et semel etiam Hungaricus aenus pro quatuor florenis et sex baciis numeratus. Extraordinaria praeterea illa, qualia sint, ignoro, quandoquidem te non explicas. Vestes ternas uno anno puero datas posset fortasse superfluum videri, sed quando ita Itopalio visum est, non improbo. Persuadeo mihi enim non daturum fuisse nisi vel urgente necessitate vel honestate monente. l'acias inposterum, ut quoquo semestri accipiam rationes vestras, ut mature semper pecunia à me subministrari vobis possit. Significabis quoque, per quos mercatores commodissime curari vobisque in manus tradi posse videatur.

Carolum ad primam promotum laudo quidem, postquam per integrum annum secunda non exiisset. Sed maluissem promotionem ad pascha deferri, ut in. solemni coetu specimen diligentiae edere potuisset; proinde non permittes, nisi aliud studia ipsius. requirant [et] ego praemonitus fuero, e prima illum educi quam sub festum pasehatis anni proximi. si vita utrique vestrum tam diu suppetierit. rit hoc illi utile praeter cetera ob linguae Graecae exercitia, in qua illum diligenter institui omnino iubeo, atque ita quidem, ut utriusque tam huius quam Latinae usum con- iungat et utramque sibi reddat familiarem.

Ad usum sacrae coenae quod attinet, ita se sane res habet, et Carolus te edocuit, prohibuisse me, ne alibi quam inter orthodoxos illi communicaret, et nomi- natim Dasileam proposuisse; nihil tamen peccatum est, quod me inconsulto noluisti quidquam hac in parte pro arbitrio tuo statuere. Nihilominus ne pietatis et reli- sionis in animo ipsius aliqua fiat remissio, volo, ut cum ad ferias paschales Dasi- leam deducas et recte prius constitutum in doctrina sacramentorum et diligenter admonitum de digno usu sacrae coenae accedere ad illam permittas. (Qua occasione Genevam usque poteritis exeurrere, nisi tamen Deza interea quid nortale/ passus fuerit, cuius videndi gratia potissimum ad recreationem hanc. vobis indulgendam adducor. Sed de his brevi vos plenius aliis litteris edocebo. Interim. rem. ad Carolum dissimulabis, ne prae nimia expectatione huius itineris a studiis suis avocetur. l'oteris. tamen ex te ipso spem aliquam ei facere, inpetraturum. te hoc a me, si diligentiam maiorem in discendo praestiterit.



Text viewManuscript line view