EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

102 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

Ceterum ad vos quod attinet, quid tibi deinceps sit animi, aveo cognoscere. Hi nostrates, tutor et affinis, cupiunt vos isthinc discedere, nec ego valde dissuadeo. Videtur enim mihi Zdenko tales iam fecisse profectus, ut fere non sit necesse diu- tius eum schola illa morari, nec dubito, quin animus ipsius inclinet. ad. peregrina- tiones, nam et aetas fere hoc requirit et exempla aliorum haud. dubie eum accendunt. Inter Galliam et Italiam fluctuant ancipites, ad utros mittendi, nec ego, cuius con- silium. quandoque requirunt, plane habeo, quid suadeam, constitutum, incertus mentis vestrae et tuae potissimum sententiae, quam in omni de adolescente hoc deliberatione primas obtinere par est. Omnes tamen in hoc consentimus, ltaliam potius hac eius aetate, quae recens adhuc disciplinae assueta non facile modestiam exuet, dili- gendam. Est quoque nostris hominibus cognitio linguae ilius tum propter vicini- tatem regionis, tum propter aulam nostram apprime necessaria, Gallicae usus nullus est. Mores quoque Italorum magis referunt gravitatem Germanicam quam Gallorum, quorum inconstantia, ne dicam levitas, nota est. At audienda tamen nobis est tua prius sententia, antequam, quid statuendum, consultemus. Proinde cupio, imo etiam atque etiam rogo, ut cum hae tum aliis multis de causis quam primum huic epistolae respondeas. Quam duni claudo, te tuosque aeterni Dei custodiae committo et hospiti vestro, doctissimo viro, plurimam salutem ascribo. Vale, ornatissime Ropali. Rossicio 8. Xbris OR.

Kone. v knih. Bludov. 3881—VI. fol. 11. ë. 10.

354. Jakubovi Guetlinovi, učiteli Karla ml. z Žerotína, do Štrasburku: důvěřuje se, ze jsa dopo- ručen neb. Cirklerem i Ropalem, úloze své dosti učiní; žádá ho, aby měl péči o Karla, kte- rého považuje za syna svého; co se týče oděvu pro Karla ml., chce, aby spíše se hledělo na potřebu než na přepych. Zádá účty z vydání, aby věděl, mnoho-li bude penéz tfeba zaslati, a za sdóleni, mnoho-li jemu Cirkler slibil platu. Na Rosicích 9. prosince 1598.

(Jacobo Guetlino, pracceptori Caroli, Argentinam.) Si Circlero, optimo meique amantissimo viro, vita superstes fuisset, habuissem ego, de te et discipulo tuo plenius ab ipso edoctus, et causas potiores et stimulum maiorem ad vos dudum scribendi: verum dum per mortem ipsius partim literas vestras uberiores expecto, partim macrori indulgeo, partim etiam domesticis curis à scribendo abducor, factum est, ut ad hunc usque diem nihil ad vos dederim litterarum. Accepi: tamen interea. binas tuas, quarn priores ad Septembrem, posteriores heri mihi redditae, ex quibus intellexi, te a Grynaeo. traditum, a Circlero susceptum. agnati mei Caroli. institutioni praepositum esse; quid etsi mihi gratum est, cum ob operam Circleri et. connnenda- tionem. Grynaei, tum etiam ob animi tui ad subeundum onus hoc promptitudinem, sratius tamen accidisset, si mihi vel aute de facie cognitus vel a vivente Circlero ita coram delincatus fuisses, ut nihil desiderio meo faetum fuisset reliquum. Sed ct


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile