EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1598, 8. prosince. 101

Venio ad sumptus, quos etsi Circlerus in epistola ad me data praescripsit et ad quingentos taleros annuos redegit, tamen in reditu de omnibus peculiariter et sigillatim relaturum se ad me promisit, quorum cognoscendorum nulla mihi per mortem ipsius spes alia relieta quam in te, ex cuius sententia ille sc omnem iniisse rationem asserebat. Mihi adolescenti et ibi operam studiis danti tantundem pater meus in expensas annuatim concedebat, verum ex illo tempore credo illic ctiam, quod et alibi factum, precia rerum omnium crevisse. Proinde quamvis puero re- lictos a Circlero ter centum praeter octuaginta taleros ex Circleri primo et tuis post litteris cognovissem, tamen veritus, ne quid illi deesset, alios trecentos adieci, quos redditos illi esse intellexi. Ea pecunia utrum suffectura illi sit in annum in- tegrum, edoceri cupio; cupio quoque certior fieri, quando illi alia curanda et quo commodissimo tempore et per quos mercatores Argentinam deponenda.

De rationibus expensarum huc mittendis scribo Guetlino; de vestitu quoque admoneo, quem nec miserum et sordidum esse volo, sed nec splendidum nimis et pomposum. Scio enim Germanos etiam principes viros vestitui non indulgere, et memini luxum nostratem olim in me et condiscipulo meo a nobilitate Germanica irrisum.

Studiorum rationem non attingo, certus non deesse illi occasiones, modo ne diligentia desit. n tertiam classem ascriptum libenter intellexi, ad secundam inde promotum, uon item: maluissem enim, in illa ut prius methodo scholae illius assuesset, quam ad hanc ascendisset; tacebo de promotionibus, quas maiore solennitate ad Pascha quam ad Michaelis celebrari memini.

Sed redeo ad obitum optimi senis Circleri. cuius funus quanti constiterit, ex adiecta litteris tuis scheda computavi. Non insalse profecto Lobecius noster, magno Spirae mortem constare, in suis ad me allusit. Expensas Reuterus non sine periculo suo fecisset, si cum alio ad rem attentiore ei esset negotium; verum quia mecum illi res est, nolo illij quidquid ab eo impensum, fraudi esse. Ad centum septuaginta florenos ascendit omnis sumptus, pro quibus illi centum quinquaginta ta- leros nostrates mitto, quae summa aliquanto illam, quam insumpsit, superat. Pecu- niam, quam Circlerus apud ipsum et Calaminum reliquit, nisi aliter ab illo sub mortem constitutum, ad heredes volo pervenire, nam haec, quam mitto, universas expensas restituet. Accepi autem his diebus ab ipso Quirino litteras, quarum exem- plum ad'te mitto, ut etiam me tacente, quid cogitem, conjicias. Tibi autem pro officio erga defunctum praestito, pro studio erga me declarato, quas possum maximas ago gratias, redditurus certe nec illiberaliter, cum primum sese occasio obtulerit vel cum tu eam praebueris. Impensas in profectionem Spirensem factas volo ex pe- cunia Caroli reddi, nolo enim eas inferri discipuli tui rationibus. Ex ea quoque quindecim illi taleri, quos a (roldbergensi cive acceptos scribis, restituantur.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile