EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1598, 8. prosince. 101

[2]
Venio ad sumptus, quos etsi Circlerus in epistola ad me data praescripsit
[3]
et ad quingentos taleros annuos redegit, tamen in reditu de omnibus peculiariter et
[4]
sigillatim relaturum se ad me promisit, quorum cognoscendorum nulla mihi per
[5]
mortem ipsius spes alia relieta quam in te, ex cuius sententia ille sc omnem iniisse
[6]
rationem asserebat. Mihi adolescenti et ibi operam studiis danti tantundem pater
[7]
meus in expensas annuatim concedebat, verum ex illo tempore credo illic ctiam,
[8]
quod et alibi factum, precia rerum omnium crevisse. Proinde quamvis puero re-
[9]
lictos a Circlero ter centum praeter octuaginta taleros ex Circleri primo et tuis
[10]
post litteris cognovissem, tamen veritus, ne quid illi deesset, alios trecentos adieci,
[11]
quos redditos illi esse intellexi. Ea pecunia utrum suffectura illi sit in annum in-
[12]
tegrum, edoceri cupio; cupio quoque certior fieri, quando illi alia curanda et quo
[13]
commodissimo tempore et per quos mercatores Argentinam deponenda.

[14]
De rationibus expensarum huc mittendis scribo Guetlino; de vestitu quoque
[15]
admoneo, quem nec miserum et sordidum esse volo, sed nec splendidum nimis et
[16]
pomposum. Scio enim Germanos etiam principes viros vestitui non indulgere, et
[17]
memini luxum nostratem olim in me et condiscipulo meo a nobilitate Germanica
[18]
irrisum.

[19]
Studiorum rationem non attingo, certus non deesse illi occasiones, modo ne
[20]
diligentia desit. n tertiam classem ascriptum libenter intellexi, ad secundam inde
[21]
promotum, uon item: maluissem enim, in illa ut prius methodo scholae illius assuesset,
[22]
quam ad hanc ascendisset; tacebo de promotionibus, quas maiore solennitate ad
[23]
Pascha quam ad Michaelis celebrari memini.

[24]
Sed redeo ad obitum optimi senis Circleri. cuius funus quanti constiterit,
[25]
ex adiecta litteris tuis scheda computavi. Non insalse profecto Lobecius noster,
[26]
magno Spirae mortem constare, in suis ad me allusit. Expensas Reuterus non sine
[27]
periculo suo fecisset, si cum alio ad rem attentiore ei esset negotium; verum quia
[28]
mecum illi res est, nolo illij quidquid ab eo impensum, fraudi esse. Ad centum
[29]
septuaginta florenos ascendit omnis sumptus, pro quibus illi centum quinquaginta ta-
[30]
leros nostrates mitto, quae summa aliquanto illam, quam insumpsit, superat. Pecu-
[31]
niam, quam Circlerus apud ipsum et Calaminum reliquit, nisi aliter ab illo sub
[32]
mortem constitutum, ad heredes volo pervenire, nam haec, quam mitto, universas
[33]
expensas restituet. Accepi autem his diebus ab ipso Quirino litteras, quarum exem-
[34]
plum ad'te mitto, ut etiam me tacente, quid cogitem, conjicias. Tibi autem pro
[35]
officio erga defunctum praestito, pro studio erga me declarato, quas possum maximas
[36]
ago gratias, redditurus certe nec illiberaliter, cum primum sese occasio obtulerit
[37]
vel cum tu eam praebueris. Impensas in profectionem Spirensem factas volo ex pe-
[38]
cunia Caroli reddi, nolo enim eas inferri discipuli tui rationibus. Ex ea quoque
[39]
quindecim illi taleri, quos a (roldbergensi cive acceptos scribis, restituantur.


Text viewFacsimile