Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
560 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
eum, ut benefieio isto peccatum admissum corrigat, et praestiturum diligenter ct
merito elaboraturum existimo. (ro autem, ne vel mirum nimis tibi videatur vel
aegre habeas, quod in re non maeni ut videtur momenti adeo sollicitus sim, ut
tertio iam in eam mentionem apud te recidam. Sat scio, si apud aequos iudices res
ageretur, non absque praemio te a tribunali dimissum iri; sed cui melius quam tibi
ipsi perspecta est corum, qui rerum nunc potiuntur apud regem, mens et animus
exercitatus pridem et nunc vero meditatione et studio bonorum exitii pene con-
sumptus? ad quem quoties respexeris, toties me excusatione dignum pronunciabis.
De Passaviano milite non idem tecum sentio, qui minime metuendum eum
existimas; at ego, qui nos exarmatos video, qui nihil vel opis vel salutis aliunde
expecto, qui scio omnes alios aditus, quam qui in Bohemiam et Austriam ducunt,
ei esse praeclusos, non sum absque timore, quem auget ct ducum ad ultionem, ad
praedam, ad iniuriam non suopte tantum ingenio prono, sed ex oppositione ab unitis
provinciarum armis facta accensa et inflammata inclinatio, et militis ipsius solutionem
frustra expectantis, dimissionem desperantis et cum summa omnium rerum penuria
colluctantis efferata patientia. ita quidem, ut si opportunitas detur in vos vel Do-
hemos impetum faciendi, minime eos neglecturos illam omnino arbitrer.
At cur ergo omni praesidio, omni custodia exuistis vosmet ipsos? dices;
vis, uno verbo ut respondeam: quod honesti maiorem quam utilis rationem habuerimus,
ut qui iniuriam pati quam inferre, decipi quam decipere maluerimus; nec eo haec
affero, ut repetitionem causarum, quas superioribus litteris prolixe exposui, instituàm,
sed ut, quid sentiam, facilius intelligas.
lex ad legationem nostram respondit, multa de propenso suo crga rem
publicam studio et sincera instituta de pace actionis ratione praefatus, tandem ex-
quisitiorem singularum obiectionum solutionem et declarationem in aliud tempus
reiecit, causa à scripto quodam necessario, quod reperiri tum non poterat, petita.
Medicus Rosembergicus, *) quem partem epistolae meae Richio describendam
dedisse quondam ad me retulisti, culpam agnoscit, fatetur et deprecatur, scd iussu
patronis et exemplo tuo commisisse nuntiat. Illum enim, ut, quod petebat, eliceret
ab invito, protulisse epistolam integram manu mea ad te exaratam, ut ex compara-
tione maioris, quid minus videbatur, impetraret. At ego haec non ideo propono,
ut tibi obiciam, sed ut fugiendum doceam hominem, qui vel ex periculis nostris so-
latium quaerit vel ex familiaritate questum. Monendus esset Anhaltinus, ut alterius
alicuius opera potius quam huius in rebus tanti momenti uti vellet. —Coniugi tuae,
si ex re tua et illius sit, ut Deus vitam et valetudinem proroget, opto, sin minus,
ut macstitiam solatio aliquo temperet. Vale, vir illustrissime ct bono publico genite.
Dievohosticii XI. Kal. Jan. 1610.