Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1610, 21. a 22. prosince. 559
partim perfidia, partim imprudentia nos conjecerit. Silesii vicini etsi multis confir-
mati promissis, nescio, quid nihilominus subdubitent de Teschinensi; quem arma
expedire, cum Pragensibus miscere consilia, colludere cum Basta et cum Opavien-
sibus pontificiis, murmurant. Ita nihil uspiam tutum, fide et sacramento religionis
ad coelestes sedes profectis.
Quod de bonis Wahancianis mones, reete facis: non exciderat quidem mihi,
ad Pergerum rem deferre, sed potius de respouso reddere te certiorem. — Drunae
cum una essemus, utrum illa venalia essent, quaesivi. Esse respondit, sed Humpo-
lecio illi, qui provinciae ab epistolis est, promissa; utrum vero etiam concessa post,
affirmare nequeo: ubi convenerimus denuo, quod Deo. volente propediem fiet, melius
rem explorabo. Senex noster optimus Henricus periculoso morbo detentus, tympa-
nitide, ad quam dolores pedum et summa debilitas accedunt, valde metuo, ne nos
deserat; ego negociis publicis. domo extrusus, aegrum Fossicii relinquere coactus
sum. Deus leniat illi cruciatus et nobis, si ita videatur, valentem restituat. Vale
mi Lavine. Drevoh. XII Cl. J[anuarii 1610].
Has mane absolveram, cras cum Andreasso Ross. mittentur sub vesperam.
Copcianii famulus tuas attulit, ad quas aliud. quod rescribam, non habeo, cum his
onmia complexus sim. De vidua jubeo te esse minus imposterum sollicitum, cum
alia jam via in plenam omnium eorum, de quibus quidem edoceri cupiebam, cognitionem
deductus sim. Vale iterum et conjugem tuam meo nomine plurimum salvere jube.
Konc. v knih. Blud. VI—3881 fol. 174 č. 86. — *) Srv. str. 538, 539 a niże č. 1727.
1727.
Jiřímu Er. Tschernemblovi: oznamuje, že rádci Matyášovi snaží se listu, domněle od Žerotína
zaslaného falckrabéti, uziti k jeho zhoubé; zdá se mu, Ze Tschernembl podceiüuje vojsko Pa-
sovské; o odpovědi králově a zleužitých dopisech. — Na Dievohosticich 22. pros. 1610.
Nec habeo, guod reseribam, cum tuae proximis meis respondeant tantum,
nec volo, si me calamus non abripuerit domestica afflictione, nunc perturbato plu-
ribus molestus, esse, nequeo tamen praeterire, quin paucis hoc te ex niutuo. amicitiae
officio moneam, certis indicibus me rescisse omnem diligentiam adhibere consiliarios
regios, ut autographo litterarum ad electorem palatinum perscriptarum potiantur,
non quod alium earum autorem praeter me suspicentur, sed ut in mendacio depre-
hensum vel cum ignominia deiciant loco, vel alioquin in diserimen capitis adducant.
At ego ab his insidiis tutus sum, ne tamen te quandoque in eosdem laqueos in-
Quant, operae pretium feceris, si per Richium de pessima in te adversariorum vo-
luntate commonefactum prius epistolam repetitam tuae potestati reddideris, ne vel
largitionibus vel prece vel fraude alia iu eorum manus aliquando deveniat, quod