EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

546 A. XXXHI. Dopisy Karla ze Zerotina

cari potuerint. si quis ea sponte per vanitatem non detexit: actiones si observarunt, prudenter fecisse existimo, ut quos ex hac schola discere aliquid pudere non debeat.

Sed istis ommissis ad me redeo: et de vidua quidem nihil adhuc apud me constitutum est, quamvis a nuptiis, si et de iis sit redeundum, cum ea contrahendis non abhorrere me, imo inclinare magis quam ad Bohemam, quam offers, multis de causis non diffiteur. Scis, quo loco sint res meae, anni et vires; liberi etiam ad justam aetatem provecti maturiorem uxorem postulant. Iuvencula nec his moribus uec forsan viribus conduceret amplius, et licet maxime esset morata, sedati etiam cupidinis; decorum tamen observandum est et judiciis hominum satisfaciendum aliquatenus. Nosti praeterea, plerisque Bohemorum exosum me esse, non meo vicio aut culpa, (ut qui eos offenderim nunquam, imo ipsorum causa in multorum offensionem incurrerim), sed pertinaci errore, quo ducuntur: expeditione nostra in Bohemiam, quam mihi asscribunt, nescio quam ignominiam, quae damna illis allata, cum potius considerare debuerint, me et socios autores illis fuisse emergeudi e servitute ct in libertatem sese vindicandi, si uti occasione voluissent. Hoc cum ita se habeat, quid me fiduciae vel spei in affinitate ipsorum collocare posse, vel ex ea expectare com- modi, ipse judica. Alio itaque convertendi sunt oculi et ibi necessitudo querenda, unde si praesidii nihil, solatii tamen aliquid redundare ad me possit. Habet haec vidua non in vicinia tantum, sed in ipsa Germania praecipuae nobilitatis viros affines, consanguineos; genita ex matre, cui illustris familia in imperio originem dedit, per quam praecipuae comitum familiae sanguine illam contingunt. Habet so- rorem in alia illustri familia imperii matrimonio collocatam ; ipsamet etiam educata ita, ut, si quid de hominibus sperare liceat, plus isthine, quam a Dohemis nostris opis mihi polliceri queam. Aliud etiam est, quod specto, linguam nempe Germanica, quae uxori meae, si exulandum aliquando esset, vel ubi caesarem denuo rerum apud nos potiri contigisset, vel ubi me aemuli et adversarii in odium principis nostri, quo maxime annituntur, adduxissent, magis tali tempore foret necessaria, quam vernacula nostra. Quibus omnibus rationibus et multis aliis, quas data opera praetereo, eo adducor, ut, si mutanda sit vitae ratio, huc potius deflectam, quam alio.

Ista plane in sinum tuum depono, quam ob rem longe molestissimum mihi accideret, si ad alios evulgarentur; nam et de hoc te monitum volo, pervenisse ad me, epistolas meas te non solum legendas, sed et describendas aliis dare; et Ri- chius quidem, cum in Austria esset, partem literarum ad te daturam, ex meo auto- grapho excerptam, aliis ostentavit. Qua propter cupio, ut hac in parte majore cir- cumspectione utaris, ne benevolentia erga te mea mili aliquando fraudi sit. Aeger noster nec meliore couditione est, nec deteriore; imo eo pejus habet, quod non melius. Incipio diffidere jam valetudini, emendatione nulla apparente; ille tamen non


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile