EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
546 A. XXXHI. Dopisy Karla ze Zerotina

[2]
cari potuerint. si quis ea sponte per vanitatem non detexit: actiones si observarunt,
[3]
prudenter fecisse existimo, ut quos ex hac schola discere aliquid pudere non debeat.

[4]
Sed istis ommissis ad me redeo: et de vidua quidem nihil adhuc apud me
[5]
constitutum est, quamvis a nuptiis, si et de iis sit redeundum, cum ea contrahendis
[6]
non abhorrere me, imo inclinare magis quam ad Bohemam, quam offers, multis de
[7]
causis non diffiteur. Scis, quo loco sint res meae, anni et vires; liberi etiam ad
[8]
justam aetatem provecti maturiorem uxorem postulant. Iuvencula nec his moribus
[9]
uec forsan viribus conduceret amplius, et licet maxime esset morata, sedati etiam
[10]
cupidinis; decorum tamen observandum est et judiciis hominum satisfaciendum
[11]
aliquatenus. Nosti praeterea, plerisque Bohemorum exosum me esse, non meo vicio
[12]
aut culpa, (ut qui eos offenderim nunquam, imo ipsorum causa in multorum offensionem
[13]
incurrerim), sed pertinaci errore, quo ducuntur: expeditione nostra in Bohemiam,
[14]
quam mihi asscribunt, nescio quam ignominiam, quae damna illis allata, cum potius
[15]
considerare debuerint, me et socios autores illis fuisse emergeudi e servitute ct in
[16]
libertatem sese vindicandi, si uti occasione voluissent. Hoc cum ita se habeat, quid
[17]
me fiduciae vel spei in affinitate ipsorum collocare posse, vel ex ea expectare com-
[18]
modi, ipse judica. Alio itaque convertendi sunt oculi et ibi necessitudo querenda,
[19]
unde si praesidii nihil, solatii tamen aliquid redundare ad me possit. Habet haec
[20]
vidua non in vicinia tantum, sed in ipsa Germania praecipuae nobilitatis viros
[21]
affines, consanguineos; genita ex matre, cui illustris familia in imperio originem
[22]
dedit, per quam praecipuae comitum familiae sanguine illam contingunt. Habet so-
[23]
rorem in alia illustri familia imperii matrimonio collocatam ; ipsamet etiam educata
[24]
ita, ut, si quid de hominibus sperare liceat, plus isthine, quam a Dohemis nostris
[25]
opis mihi polliceri queam. Aliud etiam est, quod specto, linguam nempe Germanica,
[26]
quae uxori meae, si exulandum aliquando esset, vel ubi caesarem denuo rerum
[27]
apud nos potiri contigisset, vel ubi me aemuli et adversarii in odium principis
[28]
nostri, quo maxime annituntur, adduxissent, magis tali tempore foret necessaria,
[29]
quam vernacula nostra. Quibus omnibus rationibus et multis aliis, quas data
[30]
opera praetereo, eo adducor, ut, si mutanda sit vitae ratio, huc potius deflectam,
[31]
quam alio.

[32]
Ista plane in sinum tuum depono, quam ob rem longe molestissimum mihi
[33]
accideret, si ad alios evulgarentur; nam et de hoc te monitum volo, pervenisse ad
[34]
me, epistolas meas te non solum legendas, sed et describendas aliis dare; et Ri-
[35]
chius quidem, cum in Austria esset, partem literarum ad te daturam, ex meo auto-
[36]
grapho excerptam, aliis ostentavit. Qua propter cupio, ut hac in parte majore cir-
[37]
cumspectione utaris, ne benevolentia erga te mea mili aliquando fraudi sit. Aeger
[38]
noster nec meliore couditione est, nec deteriore; imo eo pejus habet, quod non
[39]
melius. Incipio diffidere jam valetudini, emendatione nulla apparente; ille tamen non


Text viewFacsimile