EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 5. října—2. listopadu. 530

Žerotínovi, zda zaplatil mu konečně korrespondent Candelbergrův. Pro bednu se sklenicemi Zerotín poslal si do Brna; ještě neví, v jakém je stavu. - Na Rosicích 9. října [1610]. (Konc. vlašský v knih. Bludov. 3881 fol. 170, č. 66.)

1704. Jitimu Erazimovi Tschernemblovi: o svém pobytu při dvoře královském ve Vídni a v Ebers- dorfé; o čem jednáno býti na směmě moravském a j. Na Rosicích, 2. listop. 1610.

(Quo die responsum a te retulit tabellarius meus, eo ipso Viennam ad regem exeurri, Ebersdorfii autem, quo se animi recreandi gratia contulerat, salutavi; causae mihi illum conveniendi pleraeque privatae a publicis tamen non alienae. Facta in congressu mentio epistolae ad palatinum principem scriptae, quam meam non esse satis dixisse habui; adeo autem apud omnes opinio invaluerat a me profectam, ut quidem vix adhue sibi persuadeant me non fingere. Ceterum ego suspicione a me remota oneravi neminem, imo probato alioquin argumento culpam in adversarios re- torsi, quorum artificio ad eum modum concinnata fuisset ea scriptio, ut quo magis verisimilia contineret, facilius nostrarum partium esse crederetur; et ita quidem cre- dunt nunc familiares aulae vel credere se simulant. Donium postquam redii, conven- tum indixi ordinibus nostris ad XV. Kal. Dec. Brunam, tum ad audiendos ct exami- nandos novae pacis articulos, tum ad deliberandum, quid de milite nostro statuere oporteret in posterum; puto autem dimmissum iri, non quod satius non esset reti- nere idque multis de causis, sed quia tantis copiis alendis, quibus alioquin suffice- rent facultates, non sufficiunt depressi animi provincialium, minoris autem numeri nullus vel exiguus fuerit usus, cum nec terrori hosti nec amicis praesidio satis fa- cturus esset. Dies vero ipsa ostendet maxime, quid sequendum, nam ad eam vel tra- ductum in Bohemiam videbimus exercitum Passaviensem, vel Bavaro et sociis traditum, utrumque quidem cum periculo nostro, sed propinquiori altero.

Ad capita porro pacis quod attinet. de quibus cadem tecum mihi est sententia, ea nec rejecta iri existimo nee simpliciter admittenda, sed appositis condicionibus, quibus prospiciatur rebus nostris, explananda ct illustranda: finito conventu de omnibus te faciam diligenter certiorem.

Lucanus mecum fuit et tui quidem crebram habuit mentionem, ceterum nee responsum Nassovii nec obsidionis Juliacensis descriptionem mihi ostendit, oblivione fortassis, vel quod maioris momenti negociis tractandis diem totam extráxisset tem- poris angustia; ab eo litteras in singulas horas expecto, per quas, quid Bohemis sit animi, cogniturum me spero. Perquam vereor, ne isti homines nos ita sccum, ut existimo, imprudentia sua trahant, ut nullus postea ad salutem pateat regressus.

Gundackerus Polheimius, quem officii causa Heidelbergam missum haud dubie nosti, num quid arcani in commissis habeat, Viennae explorare non potui; dum tamen

68*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile