[1] |
z roku 1610, 5. října—2. listopadu. 530
|
---|
[2] |
Žerotínovi, zda zaplatil mu konečně korrespondent Candelbergrův. Pro bednu se sklenicemi
|
---|
[3] |
Zerotín poslal si do Brna; ještě neví, v jakém je stavu. —- Na Rosicích 9. října [1610]. (Konc.
|
---|
[4] |
vlašský v knih. Bludov. 3881 fol. 170, č. 66.)
|
---|
[5] |
1704.
|
---|
[6] |
Jitimu Erazimovi Tschernemblovi: o svém pobytu při dvoře královském ve Vídni a v Ebers-
|
---|
[7] |
dorfé; o čem jednáno býti má na směmě moravském a j. — Na Rosicích, 2. listop. 1610.
|
---|
[8] |
(Quo die responsum a te retulit tabellarius meus, eo ipso Viennam ad regem
|
---|
[9] |
exeurri, Ebersdorfii autem, quo se animi recreandi gratia contulerat, salutavi; causae
|
---|
[10] |
mihi illum conveniendi pleraeque privatae a publicis tamen non alienae. Facta in
|
---|
[11] |
congressu mentio epistolae ad palatinum principem scriptae, quam meam non esse
|
---|
[12] |
satis dixisse habui; adeo autem apud omnes opinio invaluerat a me profectam, ut
|
---|
[13] |
quidem vix adhue sibi persuadeant me non fingere. Ceterum ego suspicione a me
|
---|
[14] |
remota oneravi neminem, imo probato alioquin argumento culpam in adversarios re-
|
---|
[15] |
torsi, quorum artificio ad eum modum concinnata fuisset ea scriptio, ut quo magis
|
---|
[16] |
verisimilia contineret, facilius nostrarum partium esse crederetur; et ita quidem cre-
|
---|
[17] |
dunt nunc familiares aulae vel credere se simulant. Donium postquam redii, conven-
|
---|
[18] |
tum indixi ordinibus nostris ad XV. Kal. Dec. Brunam, tum ad audiendos ct exami-
|
---|
[19] |
nandos novae pacis articulos, tum ad deliberandum, quid de milite nostro statuere
|
---|
[20] |
oporteret in posterum; puto autem dimmissum iri, non quod satius non esset reti-
|
---|
[21] |
nere idque multis de causis, sed quia tantis copiis alendis, quibus alioquin suffice-
|
---|
[22] |
rent facultates, non sufficiunt depressi animi provincialium, minoris autem numeri
|
---|
[23] |
nullus vel exiguus fuerit usus, cum nec terrori hosti nec amicis praesidio satis fa-
|
---|
[24] |
cturus esset. Dies vero ipsa ostendet maxime, quid sequendum, nam ad eam vel tra-
|
---|
[25] |
ductum in Bohemiam videbimus exercitum Passaviensem, vel Bavaro et sociis traditum,
|
---|
[26] |
utrumque quidem cum periculo nostro, sed propinquiori altero.
|
---|
[27] |
Ad capita porro pacis quod attinet. de quibus cadem tecum mihi est sententia,
|
---|
[28] |
ea nec rejecta iri existimo nee simpliciter admittenda, sed appositis condicionibus,
|
---|
[29] |
quibus prospiciatur rebus nostris, explananda ct illustranda: finito conventu de omnibus
|
---|
[30] |
te faciam diligenter certiorem.
|
---|
[31] |
Lucanus mecum fuit et tui quidem crebram habuit mentionem, ceterum nee
|
---|
[32] |
responsum Nassovii nec obsidionis Juliacensis descriptionem mihi ostendit, oblivione
|
---|
[33] |
fortassis, vel quod maioris momenti negociis tractandis diem totam extráxisset tem-
|
---|
[34] |
poris angustia; ab eo litteras in singulas horas expecto, per quas, quid Bohemis sit
|
---|
[35] |
animi, cogniturum me spero. Perquam vereor, ne isti homines nos ita sccum, ut
|
---|
[36] |
existimo, imprudentia sua trahant, ut nullus postea ad salutem pateat regressus.
|
---|
[37] |
Gundackerus Polheimius, quem officii causa Heidelbergam missum haud dubie
|
---|
[38] |
nosti, num quid arcani in commissis habeat, Viennae explorare non potui; dum tamen
|
---|
[39] |
68*
|
---|