EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 24. září 5. října. 537

et tussis incrementum sumere videtur, nihil proficientibus remediis ct natura segniter faciente officium, ita ut fere omni spe exciderimus de salute recuperanda. Mei con- silii esset, ut ad te deportaretur, quo praesens praesenti adesses, et si quid adhuc spei in humanis auxiliis, nova subinde ope, et quoties opus esset, vcl repetita, vel immutata laboranti succurreres. Sed animadverti, dum nobiscum esses, alieniorem te àb hac sententia, nec ille id magnopere urget, cura salutis, ut videtur, abjecta: at mihi non videretur inconsultum, eo magis, quod Lojetius meus totus jam animo va- eatur, in nuptias tantum cogitatione defixa, quas ubi contraxerit, domus medico vacua parum consili vel auxilii adversus tantam vim morbi subministrare poterit. Significa igitur, quid tibi hac in parte videatur; quo enim te videro inclinare, co etiam aegrum impellam. Nos adhuc, quantum ad publica, fluctuamus, incerti, quid sperare debeamus, vel metuere. Legati provinciarum Viennam revocati in eadem qua prius incertitudine haerent, ab omnibus consultationibus exclusi, promissis tan- tum et spe lactati. Quid taciturnitas ista et arcanorum occultatio portendat, nescio, hoc scio tamen, tempus perire nobis et negligi occasiones, dum hostibus et vires ct animi interea crescunt. Pro certo ad me perscriptum est, caesarem focderi isti pon- tificio subsripsisse; sunt, qui et regem nostrum suspectum habeant; ego, quid credam, dubius pendeo, plurimum tamen me procrastinationes istae angunt et terret Glüselii, qua apud regem pollet, authoritas. Sed abjeci in Deum curas meas, ipse faciet. Passavienses audio in ditionem Crumlovianam perrumpere velle et perrupisse jam parte aliqua: egregium sane ad tentandam patientiam Bohemorum commentum! Quam vereor, ne bullae istae, quibus adeo fidunt, revera ut bullae evanescant! Deus nobis adsit ct hostium suorum conatus et consilia confundat. Amen. Petitionis mcao, quae Austriam Superiorem contingit, ut memor sis, rogo. Vale. Ross. IIL. Cl. Oct. 1610. Tui studiosissimus et amantissimus C. Z.

P. $. Amandum nostrum migrasse a nobis audivisti haud dubic. Opis v knih. Blud. 3881 fol. 169 v . 63.

1701.

Jitimu Frazimovi Tschernemblovi o ümrtí falekrabéte; o listu, který, jako by od něho psán, ve známost širší vešel; o řádění vojska Pasovského a opatřeních, jež proti němu učinili stavové čeští a j. Na Rosicích, 5. října 1610.

Deposita tui videndi et frucndi praesentis expectacione, illustrissime Tsclier- nemeli, ca tamen spe me sustentabam, per litteras te suppleturum, quod adversante sorte mea coram praestare non potuisses; at cum frustra me cas expectasse video, nec ullà occurrat causa, quam propter me tam diu illis carere volueris, accedo te exploratum, quid illud esset, quod tot septimanarum silentium in tam difficili tempore,

et quo nunquam alias mutuorum sermonum et consiliorum collatio necessaria. videtur, Archiv Cesky XXVII. 68


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile