EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1610, 24. září 5. října. 537

[2]
et tussis incrementum sumere videtur, nihil proficientibus remediis ct natura segniter
[3]
faciente officium, ita ut fere omni spe exciderimus de salute recuperanda. Mei con-
[4]
silii esset, ut ad te deportaretur, quo praesens praesenti adesses, et si quid adhuc
[5]
spei in humanis auxiliis, nova subinde ope, et quoties opus esset, vcl repetita, vel
[6]
immutata laboranti succurreres. Sed animadverti, dum nobiscum esses, alieniorem te
[7]
àb hac sententia, nec ille id magnopere urget, cura salutis, ut videtur, abjecta: at
[8]
mihi non videretur inconsultum, eo magis, quod Lojetius meus totus jam animo va-
[9]
eatur, in nuptias tantum cogitatione defixa, quas ubi contraxerit, domus medico
[10]
vacua parum consili vel auxilii adversus tantam vim morbi subministrare poterit.
[11]
Significa igitur, quid tibi hac in parte videatur; quo enim te videro inclinare, co
[12]
etiam aegrum impellam. Nos adhuc, quantum ad publica, fluctuamus, incerti, quid
[13]
sperare debeamus, vel metuere. Legati provinciarum Viennam revocati in eadem
[14]
qua prius incertitudine haerent, ab omnibus consultationibus exclusi, promissis tan-
[15]
tum et spe lactati. Quid taciturnitas ista et arcanorum occultatio portendat, nescio,
[16]
hoc scio tamen, tempus perire nobis et negligi occasiones, dum hostibus et vires ct
[17]
animi interea crescunt. Pro certo ad me perscriptum est, caesarem focderi isti pon-
[18]
tificio subsripsisse; sunt, qui et regem nostrum suspectum habeant; ego, quid credam,
[19]
dubius pendeo, plurimum tamen me procrastinationes istae angunt et terret Glüselii,
[20]
qua apud regem pollet, authoritas. Sed abjeci in Deum curas meas, ipse faciet.
[21]
Passavienses audio in ditionem Crumlovianam perrumpere velle et perrupisse jam
[22]
parte aliqua: egregium sane ad tentandam patientiam Bohemorum commentum!
[23]
Quam vereor, ne bullae istae, quibus adeo fidunt, revera ut bullae evanescant! Deus
[24]
nobis adsit ct hostium suorum conatus et consilia confundat. Amen. Petitionis mcao,
[25]
quae Austriam Superiorem contingit, ut memor sis, rogo. Vale. Ross. IIL. Cl. Oct.
[26]
1610. Tui studiosissimus et amantissimus C. Z.

[27]

[28]
P. $. Amandum nostrum migrasse a nobis audivisti haud dubic.
[29]
Opis v knih. Blud. 3881 fol. 169 v . 63.

[30]
1701.

[31]
Jitimu Frazimovi Tschernemblovi o ümrtí falekrabéte; o listu, který, jako by od něho psán,
[32]
ve známost širší vešel; o řádění vojska Pasovského a opatřeních, jež proti němu učinili stavové
[33]
čeští a j. Na Rosicích, 5. října 1610.

[34]
Deposita tui videndi et frucndi praesentis expectacione, illustrissime Tsclier-
[35]
nemeli, ca tamen spe me sustentabam, per litteras te suppleturum, quod adversante
[36]
sorte mea coram praestare non potuisses; at cum frustra me cas expectasse video,
[37]
nec ullà occurrat causa, quam propter me tam diu illis carere volueris, accedo te
[38]
exploratum, quid illud esset, quod tot septimanarum silentium in tam difficili tempore,

[39]
et quo nunquam alias mutuorum sermonum et consiliorum collatio necessaria. videtur,
[40]
Archiv Cesky XXVII. 68


Text viewFacsimile