EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 17.—20. srpna. 533

Passavienses adhuc suo loco se continent, qui temere ipsi cum penuria omnium pacne rerum necessariarum conflictantur. Apud Lusatos Puchamius cum suis haeret, de quo exturbando ordines provinciae istius cogitare audio. Sic omnia turbarum plena; verum ante exitum mensis aut cum insequentis principio pacis certi erimus vel belli, quod nescio, an non magis salutare foret rebus nostris incerta et infida pace. Hace de publicis.

Porro ad MDV* quod spectat, -animadverto illam, quod querelas d. Rziczianii ad il"" palatinum. detulerim, in deteriorem partem aecepisse, quin etiam exprobrare mihi, quod ipso inaudito et re non explorata instituerim accusationem, non secus ac si de re optime mihi constitisset. At ego non abnuerem, injurium me in MDV*" futurum fuisse, si judicis partes sustinuissem, non actoris; sed quia nullun mihi quoad possessiones, quas in regno llungariae habet, judicium in ipsum competit, ex adverso eorum, qui curae meae sunt demandati, patrocinium suscipere teneor, quoties se oppressos queruntur et ad praesidium meum se recipiunt, hoc unum offivii mei est, ut rem eo, quo ad me delata est, modo exponam; in factum inqui- rere, rem examini subjicere, exactius rimari illius sunt, cujus jurisdictioni reus sub- est. Si itaque innocentiam suam probatam mihi vult, MDV? per ill"^ d. palatinum tan- quam ordinarium regni judicem id praestet: idque ubi fecerit et mihi ea ratione de rei veritate constiterit, quod si d. Rzicianium indiciis, conjecturis, circumstantiis partis, ut illius. exemplo falsis criminibus viros bonos onerare etiam aliis liceat, impunitum dimisero, tum demum merito de me conqueri poterit, atque ego culpa agnita deprecare illam non erubescam. Haec ad.binas MDV**, quarum priores qui- dem III. No. posteriores V. Id. mensis mihi redditae, quod respondeam, habeo, quam sicut diutissime valere jubeo, ita me benevolentiae illius diligenter commendo. Ross. XVIII. Aug. [1610].

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 163 & 57.

1695.

Lavinovi: zve jej, aby přijel k nemocnému Šmerhovskému; oznamuje, že ve Vídni uzavřen byl

mír; způsob, jakým se jednalo o tento mír, jest podezřelý; z dopisu knížat ve Vídni vyjedná-

vajících k císaři poznává se, jak nepřátelského jsou smýšlení proti Moravanům. Na Rosicích 20. srpna 1610.

(Mathiae Lavino, medico.) Potissima mihi nunc ad te scribendi causa a lenta quidem, sed gravi et periculosa aegrotatione Smerhovii nostri est, qui, nescio unde contracto internitis [sic] aquae malo, a multis jam septimanis paulatim viribus de- ficit, morbo, ad quem fortassis etiam animi ex mortis vel suspicione vel metu con- tracta aegritudo accessit, et somnum et cibum et jocos intercipiente, sola siti re- licta, quae hominem alioquin largiori et liberiori potui assuetum et cupiditatibus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile