[1] |
z roku 1610, 17.—20. srpna. 533
|
---|
[2] |
Passavienses adhuc suo loco se continent, qui temere ipsi cum penuria
|
---|
[3] |
omnium pacne rerum necessariarum conflictantur. Apud Lusatos Puchamius cum
|
---|
[4] |
suis haeret, de quo exturbando ordines provinciae istius cogitare audio. Sic omnia
|
---|
[5] |
turbarum plena; verum ante exitum mensis aut cum insequentis principio pacis
|
---|
[6] |
certi erimus vel belli, quod nescio, an non magis salutare foret rebus nostris incerta
|
---|
[7] |
et infida pace. Hace de publicis.
|
---|
[8] |
Porro ad MDV* quod spectat, -animadverto illam, quod querelas d. Rziczianii
|
---|
[9] |
ad il"" palatinum. detulerim, in deteriorem partem aecepisse, quin etiam exprobrare
|
---|
[10] |
mihi, quod ipso inaudito et re non explorata instituerim accusationem, non secus
|
---|
[11] |
ac si de re optime mihi constitisset. At ego non abnuerem, injurium me in MDV*"
|
---|
[12] |
futurum fuisse, si judicis partes sustinuissem, non actoris; sed quia nullun mihi
|
---|
[13] |
quoad possessiones, quas in regno llungariae habet, judicium in ipsum competit,
|
---|
[14] |
ex adverso eorum, qui curae meae sunt demandati, patrocinium suscipere teneor,
|
---|
[15] |
quoties se oppressos queruntur et ad praesidium meum se recipiunt, hoc unum
|
---|
[16] |
offivii mei est, ut rem eo, quo ad me delata est, modo exponam; in factum inqui-
|
---|
[17] |
rere, rem examini subjicere, exactius rimari illius sunt, cujus jurisdictioni reus sub-
|
---|
[18] |
est. Si itaque innocentiam suam probatam mihi vult, MDV? per ill"^ d. palatinum tan-
|
---|
[19] |
quam ordinarium regni judicem id praestet: idque ubi fecerit et mihi ea ratione
|
---|
[20] |
de rei veritate constiterit, quod si d. Rzicianium indiciis, conjecturis, circumstantiis
|
---|
[21] |
partis, ut illius. exemplo falsis criminibus viros bonos onerare etiam aliis liceat,
|
---|
[22] |
impunitum dimisero, tum demum merito de me conqueri poterit, atque ego culpa
|
---|
[23] |
agnita deprecare illam non erubescam. Haec ad.binas MDV**, quarum priores qui-
|
---|
[24] |
dem III. No. posteriores V. Id. mensis mihi redditae, quod respondeam, habeo,
|
---|
[25] |
quam sicut diutissime valere jubeo, ita me benevolentiae illius diligenter commendo.
|
---|
[26] |
Ross. XVIII. Aug. [1610].
|
---|
[27] |
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 163 & 57.
|
---|
[28] |
|
---|
[29] |
Lavinovi: zve jej, aby přijel k nemocnému Šmerhovskému; oznamuje, že ve Vídni uzavřen byl
|
---|
[30] |
mír; způsob, jakým se jednalo o tento mír, jest podezřelý; z dopisu knížat ve Vídni vyjedná-
|
---|
[31] |
vajících k císaři poznává se, jak nepřátelského jsou smýšlení proti Moravanům. — Na Rosicích
|
---|
[32] |
|
---|
[33] |
(Mathiae Lavino, medico.) Potissima mihi nunc ad te scribendi causa a lenta
|
---|
[34] |
quidem, sed gravi et periculosa aegrotatione Smerhovii nostri est, qui, nescio unde
|
---|
[35] |
contracto internitis [sic] aquae malo, a multis jam septimanis paulatim viribus de-
|
---|
[36] |
ficit, morbo, ad quem fortassis etiam animi ex mortis vel suspicione vel metu con-
|
---|
[37] |
tracta aegritudo accessit, et somnum et cibum et jocos intercipiente, sola siti re-
|
---|
[38] |
licta, quae hominem alioquin largiori et liberiori potui assuetum et cupiditatibus
|
---|