Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
522 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
sic Antiochus cum Judaeis firmarunt pacem, posteaquam liunc Demetrius, illum
Aethiopes ad propria tuenda retraxissent; at reversus uterque ad peiora consilia,
cum se praesenti liberasset periculo. Eandem prorsus omnium rationem cum et hic
deprehendam, quis me eundem exitum ominari prohibebit? Germania tota bello ardet
et periculum vicinum urgens quemque ad alias deliberationes avocat. Hinc istud
pacis studium, hiuc aequitas illa in recipiendis conditionibus oblatis. At quid fiet
rebus in imperio compositis? An non existimes, prosecuturos inchoata, repetituros
praetermissa? Nihil dubita. Prima quippe occasione data primis insistent vestigiis,
primae artis primas cogitationes revocabunt. Dene erit prospectum regi, bene pro-
vinciis, his interim exarmatis, illius vero autoritate, existimatione, expectatione pro-
stratà et depressa. Verum objicere facile, reprehendes, salutaria suggerere non item ;
proponendum mihi aliquid de meo, si quidem, quod aliorum est, improbem. Face-
rem, si sane consilio locus ullus relictus esset, sed qui hodie ista laudat. cras e dia-
metro cum his pugnantia placere audio; quid frustrer opera in ludum, ubi nihil
firmum, nihil certum polliceri: mihi audeo? — Apud te tameu non tacebo, bellum me
malle, quam. pacem: pacem, inquam, sed eam, quam nec certam, nec fidam, nce
diutinam esse posse omnino mihi persuadeo, nisi ipse Deus, cujus providentiae omnia
soleo commendare, malas hostium machinationes in capita corum retorserit. Verum
hie subsistere me jubent epistolae leges, quas prolixitate violari necesse esset, si
Sententia mea argumentis mihi esset confirmanda; a qua si te dissentire et rationes
meas cognoscere velle intellesero, proxima occasione eas explicabo. Nunc rivis inhi-
bitis silentium mihi impono, hoc tantum addito, si pacem dare omnino intersit,
optarem, ut quam primum conficiatur, ne diu, quominus te accedere possim, prohi-
bear. Vale. Niemciczii apud Anabaptistas XIII. KI. Aug.
Konc. v knih. Blud. 3RS1 ful. 166 č. 47.
1684.
Františku Forgatovi arcibiskupovi Ostiihomskému: vysvětluje, proč nepředložil stavum jeho
ujednání s králem v příčině peněz povolených na vojsko (Ch.). — Na Rosicích, 21. července 1610.
(D”° Francisco Forgatsch, cardin. et archiep. Strigoniensi.) lllustrissime et rc-
verendissime princeps, domine observandissime et plurimum colende. Cum mihi persua-
derem ill"^" et rev"^? Celsitudinem V?" interfuturam conventui principum Viennae tum
temporis, quo mihi literae illius redditae fucrint, celebrando, existimaremque fore mihi
jussu regiae Maiestatis, domini nostri elementissimi, quae me ad se evocaverat, eodem
proficiscendum, satius me facturum putavi, si sententiam meam in negocio, de quo
ill" et r. O. V* ad me perseripsit, coram apud ipsam exponerem, quam si scripto
eam complexus ad C. V*"? transmisissem; eaque fuit sola et unica practermissi per