EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

522 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

sic Antiochus cum Judaeis firmarunt pacem, posteaquam liunc Demetrius, illum Aethiopes ad propria tuenda retraxissent; at reversus uterque ad peiora consilia, cum se praesenti liberasset periculo. Eandem prorsus omnium rationem cum et hic deprehendam, quis me eundem exitum ominari prohibebit? Germania tota bello ardet et periculum vicinum urgens quemque ad alias deliberationes avocat. Hinc istud pacis studium, hiuc aequitas illa in recipiendis conditionibus oblatis. At quid fiet rebus in imperio compositis? An non existimes, prosecuturos inchoata, repetituros praetermissa? Nihil dubita. Prima quippe occasione data primis insistent vestigiis, primae artis primas cogitationes revocabunt. Dene erit prospectum regi, bene pro- vinciis, his interim exarmatis, illius vero autoritate, existimatione, expectatione pro- stratà et depressa. Verum objicere facile, reprehendes, salutaria suggerere non item ; proponendum mihi aliquid de meo, si quidem, quod aliorum est, improbem. Face- rem, si sane consilio locus ullus relictus esset, sed qui hodie ista laudat. cras e dia- metro cum his pugnantia placere audio; quid frustrer opera in ludum, ubi nihil firmum, nihil certum polliceri: mihi audeo? Apud te tameu non tacebo, bellum me malle, quam. pacem: pacem, inquam, sed eam, quam nec certam, nec fidam, nce diutinam esse posse omnino mihi persuadeo, nisi ipse Deus, cujus providentiae omnia soleo commendare, malas hostium machinationes in capita corum retorserit. Verum hie subsistere me jubent epistolae leges, quas prolixitate violari necesse esset, si Sententia mea argumentis mihi esset confirmanda; a qua si te dissentire et rationes meas cognoscere velle intellesero, proxima occasione eas explicabo. Nunc rivis inhi- bitis silentium mihi impono, hoc tantum addito, si pacem dare omnino intersit, optarem, ut quam primum conficiatur, ne diu, quominus te accedere possim, prohi- bear. Vale. Niemciczii apud Anabaptistas XIII. KI. Aug. Konc. v knih. Blud. 3RS1 ful. 166 č. 47.

1684.

Františku Forgatovi arcibiskupovi Ostiihomskému: vysvětluje, proč nepředložil stavum jeho ujednání s králem v příčině peněz povolených na vojsko (Ch.). Na Rosicích, 21. července 1610.

(D”° Francisco Forgatsch, cardin. et archiep. Strigoniensi.) lllustrissime et rc- verendissime princeps, domine observandissime et plurimum colende. Cum mihi persua- derem ill"^" et rev"^? Celsitudinem V?" interfuturam conventui principum Viennae tum temporis, quo mihi literae illius redditae fucrint, celebrando, existimaremque fore mihi jussu regiae Maiestatis, domini nostri elementissimi, quae me ad se evocaverat, eodem proficiscendum, satius me facturum putavi, si sententiam meam in negocio, de quo ill" et r. O. V* ad me perseripsit, coram apud ipsam exponerem, quam si scripto eam complexus ad C. V*"? transmisissem; eaque fuit sola et unica practermissi per



Text viewManuscript line view