EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

508 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

ubi prius deliberatione non puerili certi aliquid fuerit constitutum. Proinde etsi nihil sit, quod non mihi de virtute tua constantique erga patriam et rem publicam studio pollicear, rogare tamen non desino, ne istis cedas, qui triumphum nobis nondum devictis fastidiose occinunt produntque eatenus animi impotentiam, qui quo imbecillior, eo ad nocendum rebus nostris remissior et ineptior. Cave autem non vim tantum apertam, sed blanditiis et delinimentis omnis generis obductas, occul- tatas insidias ; nec permitte, ut restituendae reipublicae, libertatis in religione pu- blicae faciendae, relaxandae severioris gubernationis, aulae emendandae inanis falsa- que pollicitatio caliginem tibi offundat, quae te artes istas et imo fraudes potius clarius aspicere prohibeat. Multis jam ista imposuerunt et imponunt quotidie, quo- rum e numero ut ipse nunquam, si Deus mihi affuerit, sum futurus, ita nec te eum, esse velim, quem festinatae credulitatis frustra deinceps poeniteat. Ego a rege accitus Viennam eo, inde ad tc, si quid meruerit scribi missionis, relaturus; tu ex adverso ut me de Pragensibus consiliis facias certiorem, rogo amanter, et si haberi possit, exemplum mandati regii, seu instructionem dicere mavis, discessuris vobis ab ipso dati, cum epistola tunc mittas; nam Viennae, ubi me pleraque latere volunt, vix me impetraturum confido. Vale, illustriss. baro, et me solita benevolentia comple- ctere. Ross. Kl. Junii [1610]. Kone. v knih. Blud. VI—3881, fol. 163 č. 33.

1670. Starhenbergovi: o svém jednání s králem ve Vídni; král přeje si, aby Žerotín zdržel se, se vrátí poselstvo z Prahy; Zerotin doufá, že podařilo se mu přemluviti krále, aby přijal na- bízené přátelství knížat německých; žádá zpráv o výsledku Starhenbergova poslání v Praze. Ve Vídni 8. června 1610.

(Eidem [Riccardo Starrhembergio]) Quintus hic dies est, postquam a rege accersitus, qua maxima potui diligentia et celeritate huc accessi, necdum tamen, quo consilio quamve ob causam huc sim vocatus, planum habeo. Admissus heri ad regem, cum frustra me hic morari imo cum dispendio et discrimine rerum suarum ostendissem, petiissemque concedi mihi abeundi licentiam, jussit me tantisper subsi- dere, dum a vobis, quos Pragae habet, legatis literas accepisset, quas mecum com- municari ex re sua duceret, tum ad audiendam de negocio, quod nunc consultando temere (?) versatur, sententiam meam, tum ad capiendum de futuris consilium. At ego istud non tanti momenti duco, ut propterea per absentiam meam in periculo sit constituenda Moravia; qua amissa frustra se Hungariae et Austriae dominum jactabit, non paucis forsitan ex utraque provincia ad partes aemuli*) inclinantibus, ad quas non illibenter applicaturi sint animum, cum primum ex accessione et incremento virium, illius metum, quo in obsequio continentur hactenus, excussissent. Morem


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile