[1] |
508 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
ubi prius deliberatione non puerili certi aliquid fuerit constitutum. Proinde etsi
|
---|
[3] |
nihil sit, quod non mihi de virtute tua constantique erga patriam et rem publicam
|
---|
[4] |
studio pollicear, rogare tamen non desino, ne istis cedas, qui triumphum nobis
|
---|
[5] |
nondum devictis fastidiose occinunt produntque eatenus animi impotentiam, qui quo
|
---|
[6] |
imbecillior, eo ad nocendum rebus nostris remissior et ineptior. Cave autem non
|
---|
[7] |
vim tantum apertam, sed blanditiis et delinimentis omnis generis obductas, occul-
|
---|
[8] |
tatas insidias ; nec permitte, ut restituendae reipublicae, libertatis in religione pu-
|
---|
[9] |
blicae faciendae, relaxandae severioris gubernationis, aulae emendandae inanis falsa-
|
---|
[10] |
que pollicitatio caliginem tibi offundat, quae te artes istas et imo fraudes potius
|
---|
[11] |
clarius aspicere prohibeat. Multis jam ista imposuerunt et imponunt quotidie, quo-
|
---|
[12] |
rum e numero ut ipse nunquam, si Deus mihi affuerit, sum futurus, ita nec te eum,
|
---|
[13] |
esse velim, quem festinatae credulitatis frustra deinceps poeniteat. Ego a rege
|
---|
[14] |
accitus Viennam eo, inde ad tc, si quid meruerit scribi missionis, relaturus; tu ex
|
---|
[15] |
adverso ut me de Pragensibus consiliis facias certiorem, rogo amanter, et si haberi
|
---|
[16] |
possit, exemplum mandati regii, seu instructionem dicere mavis, discessuris vobis ab
|
---|
[17] |
ipso dati, cum epistola tunc mittas; nam Viennae, ubi me pleraque latere volunt, vix
|
---|
[18] |
me impetraturum confido. Vale, illustriss. baro, et me solita benevolentia comple-
|
---|
[19] |
ctere. Ross. Kl. Junii [1610].
|
---|
[20] |
Kone. v knih. Blud. VI—3881, fol. 163 č. 33.
|
---|
[21] |
1670.
|
---|
[22] |
Starhenbergovi: o svém jednání s králem ve Vídni; král přeje si, aby Žerotín zdržel se, až
|
---|
[23] |
se vrátí poselstvo z Prahy; Zerotin doufá, že podařilo se mu přemluviti krále, aby přijal na-
|
---|
[24] |
bízené přátelství knížat německých; žádá zpráv o výsledku Starhenbergova poslání v Praze. —
|
---|
[25] |
|
---|
[26] |
(Eidem [Riccardo Starrhembergio]) Quintus hic dies est, postquam a rege
|
---|
[27] |
accersitus, qua maxima potui diligentia et celeritate huc accessi, necdum tamen,
|
---|
[28] |
quo consilio quamve ob causam huc sim vocatus, planum habeo. Admissus heri ad
|
---|
[29] |
regem, cum frustra me hic morari imo cum dispendio et discrimine rerum suarum
|
---|
[30] |
ostendissem, petiissemque concedi mihi abeundi licentiam, jussit me tantisper subsi-
|
---|
[31] |
dere, dum a vobis, quos Pragae habet, legatis literas accepisset, quas mecum com-
|
---|
[32] |
municari ex re sua duceret, tum ad audiendam de negocio, quod nunc consultando
|
---|
[33] |
temere (?) versatur, sententiam meam, tum ad capiendum de futuris consilium. At
|
---|
[34] |
ego istud non tanti momenti duco, ut propterea per absentiam meam in periculo sit
|
---|
[35] |
constituenda Moravia; qua amissa frustra se Hungariae et Austriae dominum jactabit,
|
---|
[36] |
non paucis forsitan ex utraque provincia ad partes aemuli*) inclinantibus, ad quas
|
---|
[37] |
non illibenter applicaturi sint animum, cum primum ex accessione et incremento
|
---|
[38] |
virium, illius metum, quo in obsequio continentur hactenus, excussissent. Morem
|
---|