EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 24. března—7. dubna. 491

diebus turmae aliquot equitum Vallonum ad vicum quendam non longe ab Austria Superiore dissitum concessissent, apud quem delectus earum habitus est, aucta est suspicio; qua excitati ordines illius provinciae non tantum fines conducto milite muniverunt, verum etiam àd defendendam patriam et resistendum hosti suos instruunt ; quod nos etiam fecimus, copiis nostris in urbibus collocatis, partim ut facilius disci- plinae mancipari possint, partim etiam ut si impetus hostium iu nos primos fieret, paratis et. expeditis uti possemus.

Tex, quod sciam, nullum hactenus facit militem nec Austriae Inferioris status, nisi forsan. a / discessu meo aliud quid consilii ceperint. Utut autem multi Suae Maiestati persuadere conantur, nihil ipsi ab ea parte imminere periculi, ego tamen non ita securus sum, ut nos omnino tutos arbitrer. Proinde IDV?" et meo et pro- vinciae nomine rogatam omnibus modis volo, ut, si opus sit, auxiliis suis nobis sit praesto, ne nobis domitis periculum eam propius contingat. Turca quomodo pacem colat et quae spes sit erroris in diplomatibus sultani commissi emendandi, quid praeterea de Transsylvano nobis promittere possimus, ut me certiorem IDV* faciat rogo. De valetudine etiam sua laeti aliquid ad me perscribat, et si responsum ad litteras domini Dudoviczii, quas cum his mitto, committere mihi voluerit, ut tuto ad cum perferatur, curabo. Valeat IDV* et me solito amore prosequatur. lossiezio pridie Kalendas Apriles [1610].

PS. Cupio et peto, si fieri possit, mitti mihi ab IDV* articulos congregationis Posoniensis nuper habitae, explicari etiam articulum ordine primum et quinquage- simum, quo iubentur peregrini, qui in Ungaros recipiuntur, certam pecuniae summam ex arbitrio praefecti aerarii in usum inquilinorum quotannis conferre, exemplo ab Austriacis et Moravis desumpto; quando quidem autem nihil eiusmodi ego apud nos (Si à sententia novae huius legis non aberro) observari sciam, lubens quidem intclle- gerem, quid ad eam condendam ordines regni impulerit.

Opis v knih. Blud. VI—3881 fol. 159 č. 15.

1652.

Richardovi Starhenbergovi: vyzyvá Rakušany k ostražitosti ; nelze spolehati na to, že jsou nepřátelé tísněni nedostatkem peněz; oni lákají k sobě vojsko, slibujíce hojnou kořist v bo- hatých zemích. -- Na Rosicích 7. dubna 1610.

(Dno Riccardo baroni de Starrhemberg.) Ill"* D"*. Responsum tuum tempes-

tive, ut conicio, Viennam missum nescio ubi tam diu delituerit, ut demum ad VIII.

Id. Apr. literis Picenenii, mercatoris Viennensis, inclusum hice domi meae sit mihi

redditum; at non multum id refert, dummodo recte et sine incommodo delatum est.

Animadverto autem absque multa sollicitudine vos esse de milite, cujus ad fines

vestros delectus habetur, et fiducia impotentiae et egestatis eorum, qui nobis non 62*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile