[1] |
z roku 1610, 24. března—7. dubna. 491
|
---|
[2] |
diebus turmae aliquot equitum Vallonum ad vicum quendam non longe ab Austria
|
---|
[3] |
Superiore dissitum concessissent, apud quem delectus earum habitus est, aucta est
|
---|
[4] |
suspicio; qua excitati ordines illius provinciae non tantum fines conducto milite
|
---|
[5] |
muniverunt, verum etiam àd defendendam patriam et resistendum hosti suos instruunt ;
|
---|
[6] |
quod nos etiam fecimus, copiis nostris in urbibus collocatis, partim ut facilius disci-
|
---|
[7] |
plinae mancipari possint, partim etiam ut si impetus hostium iu nos primos fieret,
|
---|
[8] |
paratis et. expeditis uti possemus.
|
---|
[9] |
Tex, quod sciam, nullum hactenus facit militem nec Austriae Inferioris status,
|
---|
[10] |
nisi forsan. a / discessu meo aliud quid consilii ceperint. Utut autem multi Suae
|
---|
[11] |
Maiestati persuadere conantur, nihil ipsi ab ea parte imminere periculi, ego tamen
|
---|
[12] |
non ita securus sum, ut nos omnino tutos arbitrer. Proinde IDV?" et meo et pro-
|
---|
[13] |
vinciae nomine rogatam omnibus modis volo, ut, si opus sit, auxiliis suis nobis sit
|
---|
[14] |
praesto, ne nobis domitis periculum eam propius contingat. Turca quomodo pacem
|
---|
[15] |
colat et quae spes sit erroris in diplomatibus sultani commissi emendandi, quid
|
---|
[16] |
praeterea de Transsylvano nobis promittere possimus, ut me certiorem IDV* faciat
|
---|
[17] |
rogo. De valetudine etiam sua laeti aliquid ad me perscribat, et si responsum ad
|
---|
[18] |
litteras domini Dudoviczii, quas cum his mitto, committere mihi voluerit, ut tuto ad
|
---|
[19] |
cum perferatur, curabo. Valeat IDV* et me solito amore prosequatur. lossiezio
|
---|
[20] |
pridie Kalendas Apriles [1610].
|
---|
[21] |
PS. Cupio et peto, si fieri possit, mitti mihi ab IDV* articulos congregationis
|
---|
[22] |
Posoniensis nuper habitae, explicari etiam articulum ordine primum et quinquage-
|
---|
[23] |
simum, quo iubentur peregrini, qui in Ungaros recipiuntur, certam pecuniae summam
|
---|
[24] |
ex arbitrio praefecti aerarii in usum inquilinorum quotannis conferre, exemplo ab
|
---|
[25] |
Austriacis et Moravis desumpto; quando quidem autem nihil eiusmodi ego apud nos
|
---|
[26] |
(Si à sententia novae huius legis non aberro) observari sciam, lubens quidem intclle-
|
---|
[27] |
gerem, quid ad eam condendam ordines regni impulerit.
|
---|
[28] |
Opis v knih. Blud. VI—3881 fol. 159 č. 15.
|
---|
[29] |
|
---|
[30] |
Richardovi Starhenbergovi: vyzyvá Rakušany k ostražitosti ; nelze spolehati na to, že jsou
|
---|
[31] |
nepřátelé tísněni nedostatkem peněz; oni lákají k sobě vojsko, slibujíce hojnou kořist v bo-
|
---|
[32] |
hatých zemích. -- Na Rosicích 7. dubna 1610.
|
---|
[33] |
(Dno Riccardo baroni de Starrhemberg.) Ill"* D"*. Responsum tuum tempes-
|
---|
[34] |
tive, ut conicio, Viennam missum nescio ubi tam diu delituerit, ut demum ad VIII.
|
---|
[35] |
Id. Apr. literis Picenenii, mercatoris Viennensis, inclusum hice domi meae sit mihi
|
---|
[36] |
redditum; at non multum id refert, dummodo recte et sine incommodo delatum est.
|
---|
[37] |
Animadverto autem absque multa sollicitudine vos esse de milite, cujus ad fines
|
---|
[38] |
vestros delectus habetur, et fiducia impotentiae et egestatis eorum, qui nobis non
|
---|
[39] |
62*
|
---|