EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1609, 28. prosince. 475

evangelicorum imperitiam, aemulationem, privati emolumenti studium, quae in multis ex eorum numero altius insiderent [sic], quam ex re nostra sit, ad intervertendum hunc conatum. Sed uterque vestrum ea, qua Deus vos ornavit, prudentia obviam ibit istis incommodis, ne ab iis superemur.

A te responsum intra biduum expecto, quod [sic], si nihil te retineat, quominus alicubi conveniamus, ocius Deo favente ad te advolabo. Vale, illustrissime baro, et collegas tuos perofficiosissime a me salvere iube. Drerovia V. Kal. Januar. 1609.

Opis v hnih. Bludov. VI—3881 fol. 155 é. 69. *) Slova ut metuo (jakož se bojím) měla by státi pohromadě.

1636.

Bergerovi*): žádá od něho zpráv o budoucím sněmů atd.; píše o záhadném útěku děkana Mikuláše Sarkandra z vězení. (Ch.) V Přerově 28. prosince 1609.

(Eliae Bergero.) Cum videam non frustra mihi cecidisse diligentiam mcam in obtinendis literis tuis, etsi nova incitatione non existimem te indigere, quippe quem sponte sua crebriorem in posterum et frequentiorem in me compellando fore credam: quia tamen avide expecto et querimonias ordinum regni certis articulis distinctas et responsum regium, mitto hanc, quae te admoneat promissi; cupio etiam mihi signi- ficari, quae expectatio sit de exitu comitiorum et quando regem dimissuri ordines, tum «quo palatinus soluto conventu sit concessurus, atque tu etiam num Viennam redditurus, num vero remansurus l'osonii Hinc quod scribam, nihil ferme habeo, praeter quam dimissum e carcere arcis Viscoviensis Nicolaum Sarkandrum, decanum Oppaviensem, cujus aestate praeterita literae interceptae, ut forsan accepisti ab aliis ; dimissum dico, non quod culpam quispiam fateatur, sed quia vix mihi persuadeo, elabi potuisse, nisi aliquem vel adjutorem fugae vel ad eam saltem conniventem ex iis, quorum curae et custodiae demandatus erat, habuisset. Conjecit quidem cardi- nalis veritatis, ut ait, explorandae causa, ut ego conjicio, innocentiae testandae gra- tia, in carcerem praefectum arcis et custodes, qui illi appositi fuerunt. Sed id quid? in re praesertim tanti momenti, quae regem et regna et totas provincias concernit. Interim ile salute sibi quaesita nos, quos prius in periculo vel metu saltem periculi posuerat, in summa salutis incertitudine collocavit; ita nobis cessit mansuetudo, quam erga hostem patriae exercuimus. Venit in mentem, dum haec scribo, de prae- sidiariis quaerere: scio stipendia illis numerari non potuisse, nisi ex parte; cum tamen integram solutionem illos postulasse norim, quo modo res composita fuerit, velim me facias certiorem; atque cum satis exploratum habeam, nec Hungariae reg- num, nec reliquas provincias ex unitis sufficere posse tanto sumptui, utrum in co- mitiis de repetenda legatione in Bohemiam et Silesiis de auxilio compellandis quid actum fuerit, apprime gratum feceris, si significaveris. Vale ornatissime Bergcre, et

60*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile