EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1609, 28. prosince. 475

[2]
evangelicorum imperitiam, aemulationem, privati emolumenti studium, quae in multis
[3]
ex eorum numero altius insiderent [sic], quam ex re nostra sit, ad intervertendum hunc
[4]
conatum. Sed uterque vestrum ea, qua Deus vos ornavit, prudentia obviam ibit istis
[5]
incommodis, ne ab iis superemur.

[6]
A te responsum intra biduum expecto, quod [sic], si nihil te retineat, quominus
[7]
alicubi conveniamus, ocius Deo favente ad te advolabo. Vale, illustrissime baro, et
[8]
collegas tuos perofficiosissime a me salvere iube. Drerovia V. Kal. Januar. 1609.

[9]
Opis v hnih. Bludov. VI—3881 fol. 155 é. 69. *) Slova ut metuo (jakož se bojím) měla by státi pohromadě.

[10]
1636.

[11]
Bergerovi*): žádá od něho zpráv o budoucím sněmů atd.; píše o záhadném útěku děkana
[12]
Mikuláše Sarkandra z vězení. (Ch.) V Přerově 28. prosince 1609.

[13]
(Eliae Bergero.) Cum videam non frustra mihi cecidisse diligentiam mcam in
[14]
obtinendis literis tuis, etsi nova incitatione non existimem te indigere, quippe quem
[15]
sponte sua crebriorem in posterum et frequentiorem in me compellando fore credam:
[16]
quia tamen avide expecto et querimonias ordinum regni certis articulis distinctas et
[17]
responsum regium, mitto hanc, quae te admoneat promissi; cupio etiam mihi signi-
[18]
ficari, quae expectatio sit de exitu comitiorum et quando regem dimissuri ordines,
[19]
tum «quo palatinus soluto conventu sit concessurus, atque tu etiam num Viennam
[20]
redditurus, num vero remansurus l'osonii Hinc quod scribam, nihil ferme habeo,
[21]
praeter quam dimissum e carcere arcis Viscoviensis Nicolaum Sarkandrum, decanum
[22]
Oppaviensem, cujus aestate praeterita literae interceptae, ut forsan accepisti ab aliis ;
[23]
dimissum dico, non quod culpam quispiam fateatur, sed quia vix mihi persuadeo,
[24]
elabi potuisse, nisi aliquem vel adjutorem fugae vel ad eam saltem conniventem ex
[25]
iis, quorum curae et custodiae demandatus erat, habuisset. Conjecit quidem cardi-
[26]
nalis veritatis, ut ait, explorandae causa, ut ego conjicio, innocentiae testandae gra-
[27]
tia, in carcerem praefectum arcis et custodes, qui illi appositi fuerunt. Sed id quid?
[28]
in re praesertim tanti momenti, quae regem et regna et totas provincias concernit.
[29]
Interim ile salute sibi quaesita nos, quos prius in periculo vel metu saltem periculi
[30]
posuerat, in summa salutis incertitudine collocavit; ita nobis cessit mansuetudo,
[31]
quam erga hostem patriae exercuimus. Venit in mentem, dum haec scribo, de prae-
[32]
sidiariis quaerere: scio stipendia illis numerari non potuisse, nisi ex parte; cum
[33]
tamen integram solutionem illos postulasse norim, quo modo res composita fuerit,
[34]
velim me facias certiorem; atque cum satis exploratum habeam, nec Hungariae reg-
[35]
num, nec reliquas provincias ex unitis sufficere posse tanto sumptui, utrum in co-
[36]
mitiis de repetenda legatione in Bohemiam et Silesiis de auxilio compellandis quid
[37]
actum fuerit, apprime gratum feceris, si significaveris. Vale ornatissime Bergcre, et

[38]
60*


Text viewFacsimile