Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
456 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotínu
1616.
Jiřímu Erasmovi Tschernemblovi: obává se, že ztratil se list č. 1605; šíří se o věcech ve-
řejných; bylo by dobře, kdyby sešli se k poradě, přiberouce k ní pána z Hodic ; žádá, aby
ho omluvil u stavů rakouských, že jim neposlal opis odpovědi královy. (Ch.) — V Brně
30. října 1609.
(Domino Georgio Erasmo baroni a Tschernemuel) Haereo in aliquo metu,
illustrissime baro, ne non tibi sint redditae priores meae, quas circa initium mensis,
Vl. nempe Non. ad te dedi, quae etsi vix quidpiam continerent, quod mihi magnopere
occultandum iudicarem, nolim tamen illas periisse. Alteras posteriores, quas Olomucio
misi, quia legisse se retulit Hodiczius noster et quia id aliquo modo ex tuis, quas
per eum misisti, eonicio, gaudeo ad manus tuas pervenisse.
Quae scripsi, non metus novarum calamitatum mihi expressit, quas subire,
si ita a Deo constitutum, non abnuo, nec cupiditas fruendae pacis et eorum com-
modorum, quae ex ea nascuntur: quae licet aetas mea iam declinans non defugit,
non ita tamen illis adhaerescit, ut aliam fortunam ferre non possit; nihil dico de
regis favore amplificando vel tuenda dignitate, vel facultatibus non minuendis: levia
enim haec omnia sunt et nullius momenti apud me prae desiderio, quod me pridem
tenet, ut videam res vestras non minus rite quam optemus constitutas. Sed alia sunt,
quae in hanc sententiam me deducunt: incerti coeptorum exitus, dubii eventus etiam
optimorum consiliorum, levitas et inconstantia vulgi? aemulationes, invidiae, odia
inter primates, dissimilitudo rationum, voluntatum, sententiarum, non inter provin-
ciales tantum, sed inter ipsas provincias, rerum publicarum pro privatis connnodis
neglectus, provinciarum longis bellis et sumptibus exhaustarum egestas et impotentia,
penuria omnium eorum, quae ad res novas tentandas nedum fundandas et firmandas
necessaria; quae quoties in statera mea exactius appendo, toties ad eas rationes
propendeo, quae me ferre potius aliquid iubent, quam prae impatientia extremo dis-
crimini eum divina tum humana omnia obicere.
Verum docebit Deus haud dubie, quid facto opus sit, quem non invitus se-
quor praeeuntem. Miseret me omnino regis, quem malis consiliis innocentem, vel si
culpa non plane vacet, immerentem perire video, et sane quod cum salute ipsius
nostra coniuncta sit, non sum vacuus ab illis cogitationibus, quae rationem et viam
eximendae illius servituti tum infami et cum periculo tum nostro tum illius inte-
ritus coniunctae exquirunt.
Nuper cum essem apud marchionem, varia his de rebus contulimus. Suadet
ille foedus cum principibus Germaniae et suadet ex sententia Anhaltini, Anspa-
chensis et aliorum, qui Bohemos, Austrios una cum ceteris confoederationi inter
ipsos initae inferendos omnino existimant. Nec ego abnuerem, si persuaderi hoc
nostris posset. De Dohemis enim omni spe dudum excidi, sed innumerae sese offerunt