EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

454 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

calumniis petitus, nemo iras majores sustinuit. Utrosque offendebam, dum enitebar, ut utrisque prodessem. Confecta pace in odium Pontificiorum incurri; nunc postquam hi more suo id agunt, ut irritum reddant, quod pepigerunt, nostri inciti nimia cre- dulitate simulant, quod decipi me passus consilia ipsorum simul interverterim. Ego tamen utrisque hoc concedo, ut affectibus suis blandiantur, dum tantum id piis et prudentibus, imo Deo ipsi constet, me ingentes et ominosas calamitates a republica, composito gravi illo, quod inter regem et ordines Austriae vigebat, dissidio, aver- tisse. Si tamen res (quod nolim equidem, valde autem, ne fiat, vereor) denuo tur- bari contigerit, me mediatore vix componentur; permittendum enim erit obtrectato- ribus istis, ut suo damno et periculo amare pacem et colere discant, cui adeo nunc iniqui sunt. Nos hic mediocri cum quiete Dei beneficio degimus, eo ab externis tuti, quod, quae e propinquo illos discruciant, prius sibi removenda statuerint, ne pluribus implicati minus facile se expedirent; a domesticis et inquilinis, ne si citius se prodi- dissent, quam aliunde sibi eomparassent auxilia, a nobis facilius opprimerentur. Malam tamen mentem et malum animum, quem erga nos gerunt, non ignoramus. Ego do operam interim, ut bonos cives, quantum fieri potest, in obsequio rcetineam, pacis, justitiae et religionis vinculis colligatos; hostes vero reipublicae, ne officio desint. vigilantia contineam et labore. Quod reliquum est, Deo curae committo, quem non latet studium meum in bono publico promovendo. Tibi porro assentior, magnam impendere conversionem rerum, nec immerito, iis, qui in alto sunt constituti, sibi et suis perniciem ultro accersentibus. Quam vereor, ne motus illi, qui ex Hungaria origine ducta magnos et hic et in vicina Bohemia habuerunt progressus, ipsam etiam (Germaniam concutiant! Sic enim pleraque videntur disposita, ut quavis ansa data omnia turbis et rumoribus impleantur. In his cogitationibus dum versor, non quid aliud satius reperio, quam ut arbitrio divino me et res meas permittam dicamque cum Davide: Consilio tuo duc me et in gloriam recipies me. Ad quam ut omni conatu aspiremus, largiatur ille, qui mentiri nescius nunquam decst precibus in spi- ritu et veritate conceptis. Vale, mi Grynaee. Brunae IIT. Kl. IXb. Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 150 v. č. 49.

1615.

Hrabéti Jifímu Thurzovi: zprávu, že sněm Prešpurský bude slabě navštíven; Uherské po-

selstvo v Praze se nemůže dostati k císaři; na Moravě je ticho, ale on sám některé ne-

přátely, kteří mu úklady strojí; slibuje, že mu bude hledéti opatiiti domácího lékaře. V Brně 30. října 1609.

(Domino Georgio Turzo comiti.) Illustrissime, spectabilis et magnifice do- mine et amice fratris loco mihi colende! Salutem multam, officia quae possum omnia. Intellexi IDV*? Posonium praecessisse praeparaturam fortassis animos popula-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile