[1] |
454 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
calumniis petitus, nemo iras majores sustinuit. Utrosque offendebam, dum enitebar,
|
---|
[3] |
ut utrisque prodessem. Confecta pace in odium Pontificiorum incurri; nunc postquam
|
---|
[4] |
hi more suo id agunt, ut irritum reddant, quod pepigerunt, nostri inciti nimia cre-
|
---|
[5] |
dulitate simulant, quod decipi me passus consilia ipsorum simul interverterim. Ego
|
---|
[6] |
tamen utrisque hoc concedo, ut affectibus suis blandiantur, dum tantum id piis et
|
---|
[7] |
prudentibus, imo Deo ipsi constet, me ingentes et ominosas calamitates a republica,
|
---|
[8] |
composito gravi illo, quod inter regem et ordines Austriae vigebat, dissidio, aver-
|
---|
[9] |
tisse. Si tamen res (quod nolim equidem, valde autem, ne fiat, vereor) denuo tur-
|
---|
[10] |
bari contigerit, me mediatore vix componentur; permittendum enim erit obtrectato-
|
---|
[11] |
ribus istis, ut suo damno et periculo amare pacem et colere discant, cui adeo nunc
|
---|
[12] |
iniqui sunt. Nos hic mediocri cum quiete Dei beneficio degimus, eo ab externis tuti,
|
---|
[13] |
quod, quae e propinquo illos discruciant, prius sibi removenda statuerint, ne pluribus
|
---|
[14] |
implicati minus facile se expedirent; a domesticis et inquilinis, ne si citius se prodi-
|
---|
[15] |
dissent, quam aliunde sibi eomparassent auxilia, a nobis facilius opprimerentur.
|
---|
[16] |
Malam tamen mentem et malum animum, quem erga nos gerunt, non ignoramus.
|
---|
[17] |
Ego do operam interim, ut bonos cives, quantum fieri potest, in obsequio rcetineam,
|
---|
[18] |
pacis, justitiae et religionis vinculis colligatos; hostes vero reipublicae, ne officio
|
---|
[19] |
desint. vigilantia contineam et labore. Quod reliquum est, Deo curae committo, quem
|
---|
[20] |
non latet studium meum in bono publico promovendo. Tibi porro assentior, magnam
|
---|
[21] |
impendere conversionem rerum, nec immerito, iis, qui in alto sunt constituti, sibi
|
---|
[22] |
et suis perniciem ultro accersentibus. Quam vereor, ne motus illi, qui ex Hungaria
|
---|
[23] |
origine ducta magnos et hic et in vicina Bohemia habuerunt progressus, ipsam etiam
|
---|
[24] |
(Germaniam concutiant! Sic enim pleraque videntur disposita, ut quavis ansa data
|
---|
[25] |
omnia turbis et rumoribus impleantur. In his cogitationibus dum versor, non quid
|
---|
[26] |
aliud satius reperio, quam ut arbitrio divino me et res meas permittam dicamque
|
---|
[27] |
cum Davide: Consilio tuo duc me et in gloriam recipies me. Ad quam ut omni
|
---|
[28] |
conatu aspiremus, largiatur ille, qui mentiri nescius nunquam decst precibus in spi-
|
---|
[29] |
ritu et veritate conceptis. Vale, mi Grynaee. Brunae IIT. Kl. IXb.
|
---|
[30] |
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 150 v. č. 49.
|
---|
[31] |
|
---|
[32] |
Hrabéti Jifímu Thurzovi: má zprávu, že sněm Prešpurský bude slabě navštíven; Uherské po-
|
---|
[33] |
selstvo v Praze se nemůže dostati k císaři; na Moravě je ticho, ale on sám má některé ne-
|
---|
[34] |
přátely, kteří mu úklady strojí; slibuje, že mu bude hledéti opatiiti domácího lékaře. —
|
---|
[35] |
|
---|
[36] |
(Domino Georgio Turzo comiti.) Illustrissime, spectabilis et magnifice do-
|
---|
[37] |
mine et amice fratris loco mihi colende! Salutem multam, officia quae possum
|
---|
[38] |
omnia. Intellexi IDV*? Posonium praecessisse praeparaturam fortassis animos popula-
|
---|