EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

440 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

ilius ad nos destinarunt, huc allatae sunt; producta etiam alia documenta, quae prolixitatis vitandae causa praetermitto. Et quia in manifesto periculo illos consti- tutos esse clarissime patuit, promissa illis auxilia, si quis vim intentasset. Idem etiam à Silesiis factum, ita, ut ab ea parte parum appareat periculi.

Habuimus praeterea legatos e Bohemia, per quos ordines cvangelici pluribus conquesti de iniquo agendi modo, qui in negotio religionis cum ipsis tractando hac- tenus ab adversa parte observatus fuit, ne, si necessitas id requireret, à nobis desererentur, postularunt. Promisimus solemniter minime causam illorum neglecturi, si res id exigat, quamvis rebus jam omnibus apud illos compositis et foedere mutuo cum Silesiis inito, non existimem opem nostram amplius desideraturos. Haec aliquo modo ad te pertinentia ignorare te nolui; si quid posthac aliud obvenerit, dabo operam. ut quam primum resciscas. Ego a rege evocor Viennam, III. Non. Aug. isthic Deo volente sum futurus; si quid negotii illic habes, quod per me expediri posse existimes, iube pro iure tuo, non habebis me inobsequentem nec indiligentem rerum tuarum procuratorem. Vale Illme Dne, et salutata perofficiose lllma conjuge tua, me benevolentiae tuae commendatum habe. Rossicii VII Kal. Augusti 1609.

Kone. v knih. Dludov. VI 3881 fol. 147 ¢&. 35.

1590. Jeronymovi Bónacinovi oznamuje, Ze k rozkazu královu brzy přijede do Vídně, kdež zařídí, čeho třeba pro svatbu dceřinu ; mezi tím vypraví tam vychovatelku svých dcerušek; žádá ho, aby pamatoval na krejčího a kuchaře, dodal listy připsané králi, a oznamuje, že Kandelbergerovi byly již poslány peníze. Hlavice k nebesům manželského lože mají býti téže barvy jako damašek. Na Rosicich, 26. čce 1609. (Konc. vlašský v knih. Blud. I 3883.)

1591.

Jiřímu Erasmovi Tschernemblovi: zve ho na svatbu své dcery; od Starhenberga může se do- védéti, co mu (Zerotín) psal. Na Rosicích (nejspíš 26. července) 1609. (Domino Georgio Erasmo a Tschernemmel.) Nondum puto tibi excidisse, illu-

strissime domine, quid Viennae, cum una essemus, de despondenda tum filia mea

Minconi, seu Ignatium mavis, baroni a Wirben contulerim. a iam sponsalibus

peractis et ceteris, que ad ea pertinent, rite atque ex consuetudine nostra intra

paucas septimanas, ad kalendas nempe mensis Septembris viro coniungenda est. Ad eum diem cum plures ex amicis invitavi, quibuscum primo illorum in ordine sis constitutus, non tantum annumerandum te censui, sed pracponendum et praeficiendum quodam modo, ut ex te, cui foecundos calices et prolixa convivia non displicere omnes scimus, reliqui hospites occasionem hilaritatis geminandae arriperent. Verum omissis iocis rogo te, mi domine, quantum rogari potest, ne difficilem te praebeas in sübtrahendo, et dabis tantillum temporis occupationibus et studiis tuis reliquis, quibus etsi [sic] te, quod ea magno reipublicae commodo collocari novi, non temere


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile