EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
440 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
ilius ad nos destinarunt, huc allatae sunt; producta etiam alia documenta, quae
[3]
prolixitatis vitandae causa praetermitto. Et quia in manifesto periculo illos consti-
[4]
tutos esse clarissime patuit, promissa illis auxilia, si quis vim intentasset. Idem etiam
[5]
à Silesiis factum, ita, ut ab ea parte parum appareat periculi.

[6]
Habuimus praeterea legatos e Bohemia, per quos ordines cvangelici pluribus
[7]
conquesti de iniquo agendi modo, qui in negotio religionis cum ipsis tractando hac-
[8]
tenus ab adversa parte observatus fuit, ne, si necessitas id requireret, à nobis
[9]
desererentur, postularunt. Promisimus solemniter minime causam illorum neglecturi,
[10]
si res id exigat, quamvis rebus jam omnibus apud illos compositis et foedere mutuo
[11]
cum Silesiis inito, non existimem opem nostram amplius desideraturos. Haec aliquo
[12]
modo ad te pertinentia ignorare te nolui; si quid posthac aliud obvenerit, dabo
[13]
operam. ut quam primum resciscas. Ego a rege evocor Viennam, III. Non. Aug.
[14]
isthic Deo volente sum futurus; si quid negotii illic habes, quod per me expediri
[15]
posse existimes, iube pro iure tuo, non habebis me inobsequentem nec indiligentem
[16]
rerum tuarum procuratorem. Vale Illme Dne, et salutata perofficiose lllma conjuge
[17]
tua, me benevolentiae tuae commendatum habe. Rossicii VII Kal. Augusti 1609.

[18]
Kone. v knih. Dludov. VI 3881 fol. 147 ¢&. 35.

[19]
1590. Jeronymovi Bónacinovi oznamuje, Ze k rozkazu královu brzy přijede do Vídně,
[20]
kdež zařídí, čeho třeba pro svatbu dceřinu ; mezi tím vypraví tam vychovatelku svých dcerušek;
[21]
žádá ho, aby pamatoval na krejčího a kuchaře, dodal listy připsané králi, a oznamuje, že
[22]
Kandelbergerovi byly již poslány peníze. Hlavice k nebesům manželského lože mají býti téže
[23]
barvy jako damašek. Na Rosicich, 26. čce 1609. (Konc. vlašský v knih. Blud. I 3883.)

[24]
1591.

[25]
Jiřímu Erasmovi Tschernemblovi: zve ho na svatbu své dcery; od Starhenberga může se do-
[26]
védéti, co mu (Zerotín) psal. Na Rosicích (nejspíš 26. července) 1609.
[27]
(Domino Georgio Erasmo a Tschernemmel.) Nondum puto tibi excidisse, illu-

[28]
strissime domine, quid Viennae, cum una essemus, de despondenda tum filia mea

[29]
Minconi, seu Ignatium mavis, baroni a Wirben contulerim. a iam sponsalibus

[30]
peractis et ceteris, que ad ea pertinent, rite atque ex consuetudine nostra intra

[31]
paucas septimanas, ad kalendas nempe mensis Septembris viro coniungenda est. Ad
[32]
eum diem cum plures ex amicis invitavi, quibuscum primo illorum in ordine sis
[33]
constitutus, non tantum annumerandum te censui, sed pracponendum et praeficiendum
[34]
quodam modo, ut ex te, cui foecundos calices et prolixa convivia non displicere
[35]
omnes scimus, reliqui hospites occasionem hilaritatis geminandae arriperent. Verum
[36]
omissis iocis rogo te, mi domine, quantum rogari potest, ne difficilem te praebeas
[37]
in sübtrahendo, et dabis tantillum temporis occupationibus et studiis tuis reliquis,
[38]
quibus etsi [sic] te, quod ea magno reipublicae commodo collocari novi, non temere


Text viewFacsimile