Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1609, 18. dubna—5. května. 423
absque gravi causa ficri: nosti ingenia aulicorum et quorundam*), quos nominatos
nolo, spiritus plus satis elatos; tum non ignoras, quem teneo dignitatis eradum, cui
per aliorum superbiam nihil derogatum volo. Aderit tamen aliquis ex meis, qui meo
nomine sponso et sponsae gratuletur. Vinum, quod mitto, utinam cum palato convi-
varum tuorum conveniat; Straznicense est, et cum emeretur, nihil delicatius labris
potuit admoveri; nunc suavitas in generositatem transiit, non tamen ingratam, vel
quam Dohemi fastidiant, modo a tuis et qua decet diligentia integrum et incorruptum,
quo jussisti, devehatur. Nisi mihi filia intra paucos menses esset collocanda viro,
alterum dolium vini albi plenum addidissem; et nihilominus, si desit, aliunde, cum
primum significaveris, ut habeas, curabo. hex noster, quem Pragam evocatum scribis,
nihil minus cogitat, quam ut se isthuc praecipitet; circa eos dies, quo nuptiae tuae
celebrabuntur, conventum aget, ut audio, ordinum Superioris Austriae. Inde ad nos
se conferet, comitia habiturus Olomucii, nisi sententiam mutet: minime molitur,
quod confingunt vestri in odium ipsius. Satis illi est, destinatum esse fratri suc-
cessorem et designatum regem; non aegre fert moram, cum haereditatem non am-
bierit proprio ingenio, sed sua et suorum necessitate coactus. Dacis ut amans est,
ita cupidus. modo illi per inquieta ingenia et de fide servanda parum sollicita ea
frui liceat. In me quod sicarios conductos scribis, facile persuades; nullum enim
flagitium tantum est, ut ad nequitiam istorum non pertineat; sed scio, nihil eos
posse praeter id, quod permiserit Deus, in cujus manibus sortes meae sunt. Dridem
ille vivendi mihi terminum praestituit et genus mortis, in ejus voluntate acquiesco;
quacunque rima hoe carcere eximar, perinde pati est, quamvis non optem tragicum
exitum. Illustrissimo vestro et mentem eam et felicitatem gratulor, quae illi divinitus
in testamento conficiendo est concessa; non exigua illi est laus, non solum vitae
commodis, quamdiu ea potiri datum est, sed etiam ubi fata concessissent, succes-
sorum saluti et securitati prospexisse. Ad me nec Budovicius nec alius quispiam ne
verbo quidem ea de re; tu et Hockius primi, per quos ad noticiam meam pervenit.
Quod reliquum est, te et sponsam divino amori. quo in multos annos imo in per-
petuum jungamini, commendo. Vale. Ross. Pr. Kl. Maji [1609].
konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 144 č. 19. — *) Püvodné psáno „Bobemorum“, však vyškrtnuto.
1565. Podżupanovi a stavim komitátu Trenčínského píše, že o stížnosti měšťanů
Žilinských nemůže rozhodnouti, dokud věci nevyšetří. -— Na Rosicích, 5. kvétna 1609. (Kone.
lat. v knih. Blud. 3881, f. 144 v. č. 21.)
1566.
Rich. Starhembergovi: o.stavu věcí veřejných ; protivníci Žerotínovy strany těžce nesou, že jim
vyrvána moc z rukou; něco nápravy lze doufati od sněmu, k němuž král slíbil prijíti; jest si
přáti, aby král i v Horních Rakousích přijat byl tak hladce, jako se to stalo v Dol. Rakousích;