Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1609, 8.—18. dubna. 421
istius, quae peculiariter religionis libertatem contingebat, expectaretur, svasi, quae
nisi prius composita esset, sciebam legationem hanc in cassum abituram. Et ille
quidem in mea erat sententia, sed aliorum voluntati obsecundandum illi fuit. Re-
fertur ad me, eleganter eum in praesentia consiliariorum caesaris perorasse, at quid
responsi ab iis acceperit, non scribitur. Facile conicio excusationem sumptam ab
inexpectato comitiorum exitu; interim hac ratione male confiniis Hungariae prospectum
est, sed compensabit IDV? prudentia sua id damnum, quod ab aliena imprudentia
manavit.
Herbersteinium legatum regium adhuc Dudae detineri audio; ad cum inde
reposcendum pecunia, cum Viennae essem, undique conquisita, nos ipsi, qui isthic
eramus e Moravis, pro quindecim milibus talerorum fidem nostram interposuimus.
Magna in acrario regio pecuniae penuria est, et tamen hac hieme multi sumptus
facti, quos satius fuisset ad expensas necessarias convertisse.
De valetudine IDV** ab eo tempore, quo Lessenius mihi ipsius litteras red-
didit, nihil audivi; rogo, ut me de ea, cum ab aliis negotiis vacua fuerit, faciat
certiorem. Ego mediocri utor valetudine. Valeat IDV? et me non solum amare
pergat, verum etiam magni se a me fieri et me ipsius officiis addictissimum esse ct
consiliis ipsius tribuere plurimum, certo sibi persuadeat. Drunae V. Idus Apr. [1609].
Konec. v knib. Bludov. V[— 3881 fol. 143 w C. 15.
1561. Jeronymovi Bonacinovi: poněvadž ke sňatku dcery jeho věci potřebné 'sotva by
došly v čas z Italie, chce vypraviti bratra svého na trh do Lince ; i prosí Bonacinu, aby ho
založil, kdyby se mu nedostalo peněz. — Na Rosicích, 14. dubna 1609. (Konc. vlašský v knih.
Blud. I—3883.)
1562.
Hynkovi z Vrbna: jest hotov oddati mu dceru svou dne 16. června; dříve však bude třeba
dohodnouti se o některých věcech. -— Na Rosicich 18. dubna 1609.
(D™ Hinconi a Wirben). Illustris baro, fili et consanguinee mihi unice et
merito dilecte. Retulit mihi Smerhovius, docuerunt etiam literae tuae, te felici iti-
nere ad tuos rediisse; pro quo beneficio Deo, omnium rerum autori, gràtias ago et
prosperum coeptis conatibusque tuis successum ex animo precor. Praesentia tua
non minus ipse aegre careo, quam tu absentiam meam tibi molestam esse ostendis.
Sed sunt eo consuefaciendi animi nostri, ut et in amore et in rerum amatarum usu
sibi temperent et imperent. Interim distantia corporum non impedit, quominus vo-
luntate et caeteris interioris hominis facultatibus conjuncti ac contigui, si loqui ita
licet, vivamus. Diem nuptiarum nec accelero lubens, nec protrahere vellem te invito;
si non permittis, ut differatur, ad XVI. Kl. Julii, qui incidit in diem Martis, a festo
sacrae ''riadi dicato proxime labentem, nomino. Ad eum si Rossicii adesse volueris et