EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1609, 8.—18. dubna. 421

istius, quae peculiariter religionis libertatem contingebat, expectaretur, svasi, quae nisi prius composita esset, sciebam legationem hanc in cassum abituram. Et ille quidem in mea erat sententia, sed aliorum voluntati obsecundandum illi fuit. Re- fertur ad me, eleganter eum in praesentia consiliariorum caesaris perorasse, at quid responsi ab iis acceperit, non scribitur. Facile conicio excusationem sumptam ab inexpectato comitiorum exitu; interim hac ratione male confiniis Hungariae prospectum est, sed compensabit IDV? prudentia sua id damnum, quod ab aliena imprudentia manavit.

Herbersteinium legatum regium adhuc Dudae detineri audio; ad cum inde reposcendum pecunia, cum Viennae essem, undique conquisita, nos ipsi, qui isthic eramus e Moravis, pro quindecim milibus talerorum fidem nostram interposuimus. Magna in acrario regio pecuniae penuria est, et tamen hac hieme multi sumptus facti, quos satius fuisset ad expensas necessarias convertisse.

De valetudine IDV** ab eo tempore, quo Lessenius mihi ipsius litteras red- didit, nihil audivi; rogo, ut me de ea, cum ab aliis negotiis vacua fuerit, faciat certiorem. Ego mediocri utor valetudine. Valeat IDV? et me non solum amare pergat, verum etiam magni se a me fieri et me ipsius officiis addictissimum esse ct consiliis ipsius tribuere plurimum, certo sibi persuadeat. Drunae V. Idus Apr. [1609].

Konec. v knib. Bludov. V[ 3881 fol. 143 w C. 15.

1561. Jeronymovi Bonacinovi: poněvadž ke sňatku dcery jeho věci potřebné 'sotva by došly v čas z Italie, chce vypraviti bratra svého na trh do Lince ; i prosí Bonacinu, aby ho založil, kdyby se mu nedostalo peněz. Na Rosicích, 14. dubna 1609. (Konc. vlašský v knih. Blud. I—3883.)

1562.

Hynkovi z Vrbna: jest hotov oddati mu dceru svou dne 16. června; dříve však bude třeba dohodnouti se o některých věcech. - Na Rosicich 18. dubna 1609.

(D™ Hinconi a Wirben). Illustris baro, fili et consanguinee mihi unice et merito dilecte. Retulit mihi Smerhovius, docuerunt etiam literae tuae, te felici iti- nere ad tuos rediisse; pro quo beneficio Deo, omnium rerum autori, gràtias ago et prosperum coeptis conatibusque tuis successum ex animo precor. Praesentia tua non minus ipse aegre careo, quam tu absentiam meam tibi molestam esse ostendis. Sed sunt eo consuefaciendi animi nostri, ut et in amore et in rerum amatarum usu sibi temperent et imperent. Interim distantia corporum non impedit, quominus vo- luntate et caeteris interioris hominis facultatibus conjuncti ac contigui, si loqui ita licet, vivamus. Diem nuptiarum nec accelero lubens, nec protrahere vellem te invito; si non permittis, ut differatur, ad XVI. Kl. Julii, qui incidit in diem Martis, a festo sacrae ''riadi dicato proxime labentem, nomino. Ad eum si Rossicii adesse volueris et



Text viewManuscript line view