Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 29.—30. prosince. 407
tenus bellum regi indixít, quis illi intentavit arma, quis militem adversus eum ar-
mavit? cur ergo Golezius in re non scripserit, militem nostrum usui et beneficio
ipsius destinatum esse? An igitur vis nos primos esse, qui infestis armis eum ag-
grediamur? satius fortassis esset, nos vobis praeire, ut in nobis postea omnis culpa
resideret? Sat scio te nihil minus agitare, quam ejusmodi consilia; ut tamen nemo
sit a vestris partibus, qui tales volvit cogitationes, non facile mihi quis persuadeat.
Vides ergo, quo jure nobis imputas, res vestras minus nobis fuisse cordi; passos
nos fuisse toto hoc tempore, cum tantis difficultatibus res conflictae; majores conatus
nostros esse debuisse: cum tamen ab ipso negocii hujus principio nihil aliud pri-
vatim et publice à nobis actum, cogitatum, consultatum, quam ut vestrae quieti et
securitati prospiceretur.
Sed pergo porro, denuo jure regi inferri posse bellum; spondeat etiam quis
datis praedibus expeditionem feliciter cessuram. Quid, tum omnesne erunt supe-
ratae difficultates? nihil posthac metuendum est à pontifice, nihil ab imperatore,
vel Hispano, vel aliis? Et ut hoc etiam largiar: nihil ergo posthac erit periculi
a rege placato? quem tu jam nunc metuis, nondum provocatum ad iram, non timebis
postea tantis injuriis exasperatum ? Quanto isitur praestat iis auxiliis, iis subsidiis,
His remediis malis vestris succurrere, quibus, quod reliquum est, vita recreetur, fo-
veatur, confirmetur, quam ancipiti cura residuos spiritus, adeoque vitam ipsam ex-
tinguere? Et sane si hanc rationem secuti fuissetis, res vestrae fortassis jam in
portu essent; quia si res ad iram veniant, nunquam, ut vercor, contingent. Рига,
addenda essent et causae explicandae, cur nullos legatos ad vos, Viennae cum essetis,
decreverimus; cur invito rese vobis, cum Arch[iduce] negocia vestra tentantibus,
uos non conjunxerimus. Sed quia illa leviuseula, et nemo est in rebus vestris pau-
lisper versatus, qui non facile hos nodos per se dissolvet, nolo tibi pluribus esse
molestus, cui forsan literae meae, non ex animi tui sententia, ut apparct, scriptae,
dudum fastidium pepererunt. Finem itaque facio et te cum tota illustrissima familia tua
et domo quam diutissime florere ex animo opto. Filiae meae illustrissimae conjugis
tuae manus, quamvis a longe, exosculantur et benevolentiae ipsius se commendant.
Vale. Olom. III. Kl. Jan. [1608]. Qui te merito suspicit, colit et amat, U. Z.
Konc. v knih. Blud. 3881 fol. 139 c. — *) Psáno jako: invexerit, prvotné v&ak: acceperit.
1540. Janu Hynkovi: slibuje, že vyplní jeho přání, bude však potfebí o véei se ura-
diti, až Žerotín vrátí se do Brna nebo na Rosice ; prosí o zprávy z Čech. — Na Dřevoho-
sticích 29. prosince 1608. (Opis lat. v knih. Blud. VI—3881 f. 140 č. 72.)
1541.
Hraběti Jiřímu Thursovi: jest nespokojen s nesvorností' stavů v Uhfich; pieje mu štěstí k po-
výšení v úřadě; oznamuje, že císař arciknížete Leopolda, hraběte ze Suleu a jesté dvě osoby