Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 16.—24. prosince. 405
sunt, ac si indignationem aliquam, quam non sine injuria amicitiae nostrae depre-
caris, prae se ferrent. Nihil enim aliud ille, ut quidem conjicio, voluit, quam non
omnia mihi nec semper probari, quae de rebus vestris audireunj nec ubique assen-
tiri, sicubi te erederem. vel affectibus perblandiri, cum liceat dissentire interdum,
vel aliorum opinione in errorem rapi; in rebus mediis nec tollit amicitias. diversitus
opinionum, quae minime talem iu ómnibus consensum requirunt, in quo nihil sit
dissimilitudinis, nisi quis fortassis adulationenr pro amicitia, simulationem pro veri-
tate invenerit *): quod sincerae et minime fucatae benevolentiae quantopere repugnet,
tibi ipsi judicandum permitto. Hacc ideo ad ipsum epistolae limen praefigere volui,
ut ad primum intuitum discuteretur caligo illa; quam nebulae variarum suspicionum
oculis tuis offuderunt; ne videres hominem, tui amantissimum et te quodammodo
in ipsis praecordiis ferentem, umquam in animum inducere potuisse, ut curas tibi
augeret, ut aerumnis pressum indignatione sua opprimeret, ut succeuseret illi, cujus
misereri oportuerat. et. quae alia querimoniae tuae objicere. videntur. Nam etsi non
diffiteor, displicuisse mihi voces illas, quae integra$ provincias aliquo modo. perstrin-
gebant, duriorem etiam visam fuisse, quae hane ultimam | praecessit, epistolam: quid
tamen hoc causae, ut protinus ab amando te desisterem, vel de priore virtutis et
dignitatis tuae aestimatione imminuerem aliquid? Non certe ita desipio: ad hunc
enin modum omnes amicitiae mihi essent. deserendae, nec cuiquam amplectenda mea.
quando nec ipse id praesto, ut me probem omnibus. nec alii id efficiunt. ut nihil
in ipsis desideretur. Quae cum ita se habeant, satis te firmatum arbitror, ne impo-
sterum quaevis aura opinionem. semel de meo in te sumo amore conceptan, com-
mutet, neve ita commovearis, continuo si nos contingat forte discrepare sententiis,
ut existimes etiam voluntate dissidere. Cuique enim suae sunt rationes, cuivis sui
fines, et quandoque in re eadem diversus modus. suum cuique permittendum est
judicium, si quidem sua quisque ducitur et regitur conscientia. — Apparet id in ne-
gocio, quod nunc tanta sollicitudine tractamus.
Mea fuit sententia, ut contenti gencrali promisso principis, quo omnium
privilegiorum, immunitatum, consuetudinum vestrorum conservationeni in se recipiebat,
non detrectaretis, fide pro more interposita, dedere vos in illius obsequium. Tu contra
sensisti. Mea sententia non fuit, ut arma sumerentur prius, quam necessitas eó vos
adegisset; tibi vero ita visum est. Mihi placuisset, ut pacis et quietis publicae tu-
endae causa remitteretur aliquid de vestris postulatis, tu diversum judicas. Rationes
tuas adduxisti, ego meas habui: quis propterea sanae mentis nos iuimicos factos
arbitretur, quod non convenimus per omnia? Et ne diutius vager extra oleas: quis
me proclamabit tibi adversarium, si ita, ut sentio, respondeo ad objectiones episto-
larum tuarum? Non cnim omnia admitto, quae adfers; nec propterea, quia nos timi-
ditatis arguis, statim in sententiam tuani descendam. Ut enim de me et Hodicio,