Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 8.—16. prosince. 403
1535.
Budovcovi: volbou a korunováním Matyáše za krále Uherského odvráceno bylo nebezpečí
Turecké; jest naděje, že i nepokoje v Rakousích budou brzy urovnány a že nastane mír;
snahy Pražského dvora, aby odpadlé země vrátily se k jeho poslušnosti, jsou marny; když
Žerotín pozoruje, jak zvráceně se v Čechách vládne, zdá se mu, že chtějí státi se slavnými
záhubou vlasti. — V Brně 16. prosince 1608.
(Vencislao Budovicio Baroni.) Puto tibi iam constare, quid l’osonii actum et
quo pacto princeps noster in Regem Hungariae consentientibus procerum suffragiis
electus, proclamatus, coronatus. Magno beneticio Dei accidit; metuendum enim erat,
ne distraetis animis Hungarorum et a consortio Germanorum aversis, T'urcis ad
vim apertam patefieret ostium, qui hactenus nonnisi occultissimis fraudibus impe-
rium Austriacorum genti isti, alioquin non optime erga alienigenas affectae et do-
minatum exterorum pridem fastidienti, exosum reddere ausi. Hoc metu iam maxima.
parte liberati sumus; quod ex eo reliquum est, ab Austriacis manat dissidiis, quae
nondum placatae, quamvis spes magna compositionis brevi successurae affulgeat.
Nihil enim intentatum relinquimus, ut sublatis gravissimarum offensionum causis et
concordia lenitis animis, pax publica reducatur; in ea enim, quantum humanis con-
siliis providere rebus afflictis licet, omne securitatis nostrae fundamentum posuimus,
certi, quamdiu rimula aliqua ad dissuendam coniunctionem nostram patuerit, non
cessaturam aulam vestram a nobis infestandis. Et sane non ignotum est, quid ten-
tarit hactenus et quid etiamnum conetur; nec ita caute agit Altheimius, ut artes
ipsius ad notitiam nostram non perveniant. Sed si benignitate divina Austriam dif-
ficultatibus istis, in quibus haeret, exemerimus, perdet miser operam; nihil enim
minus, quam, ut haec nostra sit sententia, ad obsequium veteris redire domini.
Frustra prosequuntur, quod elapsum est; retinendi eramus, dum et manere nobis fuit
integrum et illorum potestatis abiturientes remorari; sed offuderat Deus oculatis alio-
quin caliginem, ut respirandi nobis paululum et a metu durioris servitii emergendi,
à fluctibus impotentis dominatus requiescendi sub umbra mitioris imperii facultas esset.
Video autam Deum necdum quidem detergere nebulam istam oculis offusam ; palpant
enim adhuc in tenebris nec secus ac coeci nunc in hunc, nunc in ilum lapidem
impingunt. Quoties expendo, quae ad nos de statu rerum vestrarum referuntur, nequeo
demirari satis tam praeposterum rerum administrandarum modum; crediderim cnim
«data opera omnia perdere et patriae incendio celebres fieri velle. Sed quando ita
ilis videtur, sit sane; doleo ego quidem meorum, quos isthic caros habeo, vicem,
iuvandi vero post excussam tantam e manibus opportunitatem rationem nullam
invenio. Non tamen dubito, quin et ipsorum malis finem praestituerit [sic] Deus,
qui utinam adsit brevi. Comitia Paulina non minus differenda audio, quam de Mar-
tinensibus actum sit. Praevidebam ego ista, cum apud vos essem, sed nullus erat
51*