Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
402 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
gerendae, propagandi cultus divini, iustitiae restituendae, revocandae libertatis ne-
glexerint. Non ego autor confusionum, quae apud eos sunt; sed turbarum, quas hic
dant scelerati homines, nemini alii quam illis culpa imputari potest, quod in causa
aequissima vel per ignaviam vel per imprudentiam a nobis se seiunxerint, cum
tamen, si conjunctis viribus libuisset agere, omnia ad meliorem statum revocari po-
tuissent.
Sed quid ego defensionem meditor, cum clara sit innocentia mea vel illis
ipsis testibus, qui toties nobis adhuc in Bohemia versantibus professi, divinitus me
Principi nostro adiunctum fuisse, ut et cupiditatibus ipsius moderarer et retinerem
simul impetum exterorum, quos adduxerat, ne iu effrenatam peccandi licentiam pe-
nitus se effunderent. Haec scilicet est gratitudo illa. Sed meum est ferre talia aequo
snimo, ne dicam contemnere, quandoquidem nihil magis mihi adversum, quam decli-
nàre a modestiae statu. Ad Austriacos quod attinet, toto hoc tempore in eo fui,
ut res ipsorum commode transigeretur. Testes sunt literae meae, quas ad Regem
eo de negotio dedi saepius; testis lex ipse eorum, quae a me audivit; testes con-
siliarii, testes amici, sed certissimus testis propria conscientia. Necdum desisto,
quantum in me est, res ipsorum promovere; et spero eo in statu me illas Posonii
collocasse, ut non longe absint ab exspectata compositione. T'ateor quidem semper
ine utramque partem dehortatum esse, cum perspicerem, nos liunc qualemcunque rerum
statum non aliter quam pacis artibus, pacatis consiliis, concordia et quiete posse
retinere. Scio etenim, quantarum calamitatum molem bella attrahant et quam fir-
inandis rebus nostris nihil magis necessarium sit commoda pace.
De Lucido quod mones, recte facis; sed nihil ab ipso periculi. Abutitur
quidem ille, ut ais, virtute mea ad dignitatem propriam ampliandam; a[t] ego ambi-
tionem ipsius converto ad patriae salutem; ceterum ita mihi ab ipso caveo, ut
tamen omnem a me amovcam diffidentiae suspicionem ; hac enim dexteritate reti-
nendus, ne nos secum in praecipitium trahat.
Quae de Rhedario nuper scripsisti, ita falsa sunt, ut nec refutatione indi-
geant: quaere ex Budovicio et intelliges, quo illos, qui diploma regis Georgii obje-
ctare nobis ausi fuerunt, Dubcii in frequenti procerum consessu compulerim. Saxo-
sylvani minas non magis metuimus, quam de largiendis illi bonis, quae ab Imp.
contra iura provinciae impetravit, cogitamus. Reliqua, si quae sunt, ad congressum,
si quando eum concedat Deus, reseryo. Vale, nobilissime Timine, et existimationem
meam apud probos et pios a nebulonum calumniis, si quando occasio detur, vindica.
Druuae, VI Idus Decembri s[an. 1608].
Konc. v knih. Blud. VI—3881 fol, 138 č. 66. — *) Püvodné napsáno: Hockius.