EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1608, 2. října. 319

repellere. quam. inferre! At miles, at arma, at machinae bellicae, at feciales (quid enim aliud. ille fuit, quem Maximiliano obviam misistis); quam levia pacis sunt in- dicia; quam aliena instrumenta, tu ipse responde. Quid dicam cetero? Sat mihi constat, nihil non optimo animo à vobis susceptum; quia tamen modus, quo ista aggressi, nescio quid violentis sapit, fit, ut non plane facti vestri rationem probem.

Plausibiles quidem sunt causae, quas adfertis, sed non minus speciosas habet ipse princeps, qui constanter hactenus affirmat nihil se vobis in religione negasse. Sed utut sit, si institutum vestrum armis sit vobis tuendum, cogita quaeso, quam vobis id factu difficile fucrit. Hostibus undique cincti, unde vobis auxilia pollice- mini? hnperii principes. data opera praetereo, ut abstineam a dicenda de ipsis sen- tentia; sed Moravos et Hungaros si inferas, non dubitarem, quamdiu nesotium per litteras intercessionis, legatione, dixero etiam minas, tractari sustinerique poterit, habituros vos illarum subsidia; at si urgente necessitate, ut viribus suis opem vobis ferant, petieritis, quam vereor, ne re ipsa experiamini satius fuisse, coluisse pacem!

rimo erit cogendum consilium ordinum, deinde de causa, justane ac. legi- tima sit, deliberandum, explorandi postea vicinorum animi, inde pecunia paranda, copiae conseribendae, exercitus lustrandus, quae omnia quantum temporis requirant, considera. lacco subterfugia: quid si dicant pontificii, non minus cum principe ipsisque. confoederationem initam, quam vobiscum? Quid si princeps vocato hoc, illo, alio, persuadeatur, hoc agere, ut imperio ipsius vos subtrahatis, ut alium principem vivente adhuc, non minus ac imp[eratori] accidisset, surrogetis, ut in eam, qua regna Hungariae ct. Dohemiae fruuntur, libertatem .vos vindicetis, ut domesticas iniurias persequemini, ut privatis cupiditatibus et ambitioni religionem et pietatem prae- fexatis? Existimasne haec in audientium mentibus non haesura? Imo certe ct plu- ribus facile datam occasionem, ut quietis potiundae, sumptuum comparandorum gratia, vos etiam innocentes condemnent.

Sed sint sane hae meae coniecturae et certum sit utramque genteni à par- tibus vestris stare decrevisse: num hoc sufficiet adversus Hispanos, Italos, Germanos et alios sedis Romanae clientes, si princeps opera ipsorum imploret? Et licet suf- ficiat, num propter externa, quibus cultui divino nec accedit quidpiàm nec adimitur, universus orbis combustioni erit tradendus? Externa dico, ut me sane intelligas, qua voce tamen omnia complector, citra quae pax sane conscientiis constare potest; nam si ad exemplum Styriae principis omni facultate religionis profitendae et exer- . cendae privare vos attentaret, novi, quid tum opus facto foret. At ego longe aliud mihi de ipso persuadeo et in re quidem ipsa nihil esse difficultatis vel parum exi- stimo, sed hoc illi displicere video, quod non impetrare, sed extorquere. ab ipso, quod vultis, conamini.

48°


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile